SUMMARIUM
In hac
„Lampade” imprimitur carmen, Matthiae Ruciński ascriptum, cui
titulus est Finis artis. Ibi legitur
inter alia:
Non eundum tibi est in
pinacothecam,
spectes
ut purgamina, artem, quae est nequam.
Ibi
nam artifices nugas ponunt eas,
ut
te, lector, moneant, ne spectatum eas.
Vacuum cubiculum ibi vel foramen,
vel tenebras videas (nihil
videns tamen).
Quidquid ibi fatuis erit
commonstratum,
minus
pulchrum erit quam unumquodque pratum.
Ubi sunt tempora, quando pictores pulchras feminas pingebant? Ad ea
pertinet hic limericus:
A successful young model named
Jude
always wanted to pose in the
nude.
Said the painter (l’artiste):
“Put on slippers at
least!”
She said: “Paint your
grandmother, you prude!”
Quod carmen Polonice et Latine verti:
Pozowała modelka z Nigerii
tylko nago, w przeróżnej scenerii.
Malarz rzekł: – Włóż
choć kapcie!
Ona: – Maluj swą
babcię!
Mam
już dość twojej wstrętnej pruderii!
Virgo, erat quae nata
Praeneste,
pingebatur, sed numquam in
veste.
Dixit pictor: – Vel
calceos gere!
Cui puella respondit austere:
–
Pinge aviam, vir permodeste!
Nicolaus
Simonides