PHILIPPVS NERIVS
PHILIPPVS
NERIVS
Florentiae
natus die 26 Iulii anno 1515 in pia familia, Philippus puer
educatus est a Dominicanis observantibus, qui Florentiae degebant
non in priore illo celebrique claustro Sanctae Mariae Novae (Santa
Maria Novella), sed in novo conventu sancti Marci – parum
distanti ab ecclesia cathedrali Sanctae Maria in Flore (Santa
Maria del Fiore) –, ubi floruerant frater Guidus Pietri a
Mugello (n. a. 1387, Vicii ad Mugellum - m. 18 m. Februarii a.
1455, Romae), melius autem notus sub agnomine fratris Angelici (fra
Angelico), et Hieronymus Savonarola (n. 21 IX 1452 Ferrariae,
m. 23 V 1498 Florentiae). Iam a puero fuit serenus ac facetus.
Aetatis anno circa
sexto decimo missus est ad patruum suum in oppidum Sancti Germani
prope Cassinum eo fine, ut ab illo artem disceret negotiandi seu
mercaturam exercendi. Duobus tamen annis postea Romam se contulit,
uti studia susciperet in universitate nomine Sapientia (La
Sapienza). Neque in illis invenit finem vitae suae, memor
bini praecepti caritatis, quod dedit Dominus Iesus Christus:
caritatis nempe erga Deum et proximum. Annos natus viginti
quattuor libros suos vendidit in foro omnes excepta Biblia et ‹Summa
theologiae› Thomae Aquinatis, pecuniam vero distribuit
pauperibus. Ab illo tempore solus Deus occupabat eius mentem et
cor, sed etiam egentes in urbe Roma, praesertim vero pueri et
iuvenes plebei, magnam partem neglecti ideoque proni ad excessus.
Hos educabat et instituebat etiam iocando cum eis: fuit enim vir
ingenii serenissimi.
Triginta sex annos
natus, itaque post diuturnam operam praedicatoris et benefactoris,
sacerdos consecratus est ac paulo post instituit celebre illud
Oratorium, sacerdotalem coetum religiosum, cuius erat prosequi
illa opera caritatis et educationis, quibus Philippus iuvenis
libenter se dederat. In Oratorio magni habebantur scientiae,
praesertim religiosae. Ad primam eius generationem pertinebat
clarus ille Baronius, auctor celebrium ‹Annalium
ecclesiasticorum›, quem ad studia historiae delegaverat ipse
Philippus Nerius.
Cum esset iam senex
annorum septuaginta quinque, laborem suum reduxit ad
confessionale et directionem spiritualem. Morienti displicebat se
in morbido lecto iacere, cum Dominus Iesus exspiravisset clavibus
affixus cruci. Post mortem, quam obiit die vigesimo sexto mensis
Maii anno millesimo quingentesimo nonagesimo quinto, medici in
sinu eius deprehenderunt miram costularum curvamen ad extra,
quasi ad maius spatium dandum grandi eius cordi pulsanti. –
Philippus hucusque magni habetur a populo Romano, accedens fere
tertius ad Petrum et Paulum; cui rei testimonio est unum e
principalibus hospitalibus Romae dicatum esse utique Nerio.
Successor in
Congregatione Oratorii fuit Caesar Baronius, historicus et
cardinalis.
Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM
|