Annus
2 0 1 1


DE REGIS ORATIONE

DE REGIS ORATIONE

Pellicula expositoris scaenarum Thomae Hooper quattuor praemiis Ansgarianis anno MMXI exornata est: ut optimum opus filmicum, ob optimum spectaculi regimen, ob optimum histrionem agentem primas partes, ob optimam novam scripturam scaenarum.

Incipiente fabula, anno MCMXXV, Princeps Britannicus Albertus, Dux Eboraci (Colin Firth), apparet apud stadium Wembleianum coram multis milibus spectatorum orationem habere, sed, graviter balbutiens, magna difficultate verba dicere. Ille, ut ab historicis narratur, cum frustra plurima remedia expertus esset, iam recusaturus ne sollemnibus publicis interesset, a muliere Elizabeth (Helena Bonham Carter) ad magistrum Leonellum Logue (Geoffrey Rush), secreto ductus est qui eum doceret nova ratione linguae nodos solvere. Magister Principi suasit ut Hamleti monologum recitaret audiens eodem tempore excerptum operis musicae Mozartiani; quae recitatio a Leonello in magnetophono incisa est et Principi donata. Post aliquantum temporis Albertus se audivit recte recitantem non balbutientem. Qua re, confisus eius ratione ac arte, ad Leonellum rediit qui primum inquisivit usque a pueritia causas balbutiendi, inter quas severitas patris, neglegentia nutricis quae tantum fratrem diligeret, inveniebantur; deinde Albertum docuit exerceri in artibus relaxandis. Interdum frater, mortuo rege Georgio V, regnum obtinuit nomine Eduardus VIII, sed , cum is vellet in matrimonium ducere Wallis Simpson iam devortiatam, Albertus, quod propositum reprehendens, negavit eum facere posse. Rex, iratus, fratrem falso insimulavit cupere regnum, sed Albertus, balbutiens, se defendere nequivit. Leonellus Logue eum hortatus est ut pararetur exercendo regno, sed frustra. Cum Eduardus demum se regno abdicavisset, Princeps Albertus rex nomine Georgius VI factus est. Incipiente Secundo Bello Mundano regi dicenda fuit oratio adversus populum radiophonica recitatione; quam explevit ductu Leonelli, qui per multos annos apud regem stetit quotienscumque ei adversus nationem loquendum fuit.

Fabula historice validior est, sed pellicula peritia histrionum Colin Firth, Geoffrey Rush, Helena Bonham Carter excellit.

DE REGIS ORATIONE (The King’ s Speech) AUSTRALIA BRITANNIAE REGNUM 2010

Expositor scaenarum: Thomas Hooper

Scriptor scaenarum: David Seidler

Histriones maximi momenti: Colin Firth; Geoffrey Rush; Helena Bonham Carter.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae