Annus
2 0 1 1


Veluti novus Priamus,

De Ziona Chana, viro paene incredibilem vitam degente

Veluti novus Priamus, cui multae uxores multique liberi fuerant, ita Ziona Chana, vir 67 annorum vitam in regione Indiae 'Mizoram' appellata degentem, pater est familias frequentioris: huic enim viro sunt 39 uxores et 94 liberi et alii necessarii; qui omnes 181 sunt homines. Quam quidem familiam Ziona prudenter moderatur: inter uxores, quarum domina est Zathiangi, senior mulier, pax regnare videtur; liberi natu maiores negotium qualecumque explent; domus, in qua omnes habitant, centum conclavibus est instructa. Religionem quandam profitetur Ziona, quam ipse christianam esse adserit quamque mox totius orbis fore sperat. Alia de hoc viro deque eius modo vivendi aliquatenus incredibilia- ut mihi saltem videntur- in actis diurnis Anglice scriptis leguntur hisce:

<http://tinyurl.com/4g3ppjs>

Ex memet quaero quibusnam artibus Ziona, vir sane ingeniosissimus, utatur ad eam familiam pacifice regendam. Praesertim de Zionae uxoribus cogitaverim, quas ipse non sicut mos erat apud Turcorum sultanos <gynaecea> pro uxoribus et concubinis adhibentes vocabulo Arabico <harem> vocitata, sed- quantum intellexerim- libere moderatur. Quam differunt inter sese viri in eo, quod ad feminas pertineat! Fuit actor scaenicus omnibus fere Italis admodum gratus, cui nomen Albertus Sordi (1920-2003). Quem virum permultae feminae ut maritum cupiebant; nullam ipse uxorem duxit. Diurnariis saepe percunctantibus curnam is caelebs manere praetulerit, Albertus respondere solebat his ferme verbis: "Non modo difficile est cum una femina totam vitam concorditer vivere, sed praeterea- atque hoc gravius-, si Titiam uxorem duxissem, quis ipsam ab aliarum ira invidiaque feminarum defendisset? Meque insuper ingratum perfidumque haud paucae, fortasse non immerito, appellassent".

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae