Annus
2 0 1 1


MARCVS EVANGELISTA

MARCVS EVANGELISTA

Ioannes, qui Latine cognominatur Marcus, filius Mariae Ierosolymitanae (Act. 12, 12) et consobrinus Barnabae (Col. 4, 10), est is Marcus, de quo Petrus apostolus, terminans litteras quas dabat „electis advenis Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae” (1P. 1, 11), ait: „Salutat vos ea [Ecclesia], quae est ‹Babylone [Romae Neronis]› coëlecta, et Márkos ho hiós mou – Marcus filius meus (1P. 5, 13).

Matris eius Mariae domus Ierosolymitana Christi patebat discipulis, qua re Dominus Iesus cum apostolis illic – in camera superiore (Act. 1, 13) seu coenaculo – paschalem coenam peregit ultimam. Quam quidem vidit Marcus iuvenis, verum Iesu et apostolis appropinquavit paulo post, in horto Getsemani, quo ivit, cum domi subauscultavisset eos illuc esse profecturos. Ergo de semet videtur dixisse, cum miro modo scriberet de adulescente, qui sequeretur Iesum ‘amictus linteo super nudo; et tenuerint eum. Ille tamen, reiecto linteo, nudus profugerit’ (Mc. 14, 51-52).

Secutus est quisdem Paulum in primo itinere, sed ob eius quandam acerbitatem animi, ab illo recessit iam Pergae in urbe Pamphiliae (Act. 13, 14; 15, 37-39). Cum Barnaba consobrino cum laboravisset in Cypro, se contulit Romam, ubi Petro cum se adiunxisset, factus est eius comes, secretarius, ‘filius’, quemadmodum ille scripserat in litteris prioribus. Petri doctrinam Christianam conscripsit in suo evangelio, quod censetur primum esse inter ea quattuor, quae continet Novum Testamentum.

Petrus autem, cum Ecclesiae Antiochenae aliquamdiu praefuisset, episcopus factus Romanus Marcum suum misit Alexandriam in Aegypto, ut illic sedem conderet episcopalem. Hac de causa primis saeculis praecipuae sedes Ecclesieae censebantur tres, nempe Romana, Antiochena, Alexandrina, praeeunte Romana, quod illa urbs fuit Petri sedes diuturna et ultima. Antiochia vero ibat loco secundo, quod illam Petrus aliqumdiu rexerat, Antiochia – tertio, quia Petri nomine Ecclesiam illic condiderat ‘filius’ eius Marcus. Ergo tres fuerunt, praeeunte Romana, priores sedes episcopales quatenus Petrinae. – Mortuus esse traditur anno duodeseptuagesimo seu quarto decimo imperii Neronis, sepultus autem Alexandriae.

Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae