DE CRUCIFIXIONE
DE CRUCIFIXIONE
Ut ab historicis traditum est, prisci Romani
dissimili ratione, ex culpa et pro cuiusque condicionibus, reos
capite damnaverunt, vel suspendio, vel capitis amputatione, vel
igni vel etiam alio genere mortis. Lex fuit ut qui parentem
necavisset, obnupto capite, culleoque insutus, fluctibus
mergeretur; Vestales quae fidem violavissent ut vivae obruerentur,
cum earum sanguinem profundere nefas esset, quique eas
corrupissent usque ad mortem verberarentur; hostes publici, servi
qui dominum spoliavissent, rei falsii testimonii ut de saxo
Tarpeio praecipitarentur. M. Tullio Ciceroni, inscripto in
proscriptionis tabulis, caput praecisum est, ostentum, horribile
visu, cum manibus, super rostra unde totiens in Antonium
orationes habuerat. Novimus Sancto Paulo quoque , cum esset civis
Romanus, caput amputatum esse, sed Iesum Christum et Sanctum
Petrum crucifixos. Crucifixione, iam antiqua aetate rei publicae,
servi damnati sunt, deinde, sub imperatoribus, Romanorum imperio
subiecti sine civitatis iure, sed etiam cives humili loco nati;
quo supplicio septem milia Spartaci fautorum in via Appia
perierunt. Sub imperatore Costantino (IV saeculo) id abrogatum
est adhibita adversum Christi passionem reverentia.
Crucifixionis poena maxime acerba et diutina
fuit. Ut accidere in antiquo solitum est, supplicium genus
spectaculi videbatur esse: narratio evangelica diligenter
perscribit quid factum sit ante crucifixionem: condemnatum
verberari, conspui, despici, irrideri: "Pilatus autem volens
populo satisfacere dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum
flagellis caesum ut crucifigeretur" (Marc. 15, 15). "Et
exuentes eum, clamydem coccineam circumdederunt ei et plectentes
coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in
dextera eius et, genu flexo ante eum, illudebant ei dicentes: Ave
rex Iudaeorum! Et expuentes in eum acceperunt harundinem et
percutiebant caput" ( Matt. 27, 28-30). Plebs militesque
etiam sub cruce miseris illudebant: "Et stabat populus
spectans, et deridebant eum principes cum eis dicentes: Alios
salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
Illudebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes ei
et dicentes: Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac" (Luc.23,
35-37).
Crux duobus lignis divisis constabat: nam
pars erat ad perpendiculum, id est stipes, perpetue solo imposita
in loco supplicii, pars derecta vel patibulum, umeris
sustenta a reo usque ad fatalem exitum. Ut supplicium a longe
conspici posset, stipes altior erigebatur: cum Christus dixisset:
Sitio..., "illi autem spongiam plenam aceto,
hyssopo circomponentes, obtulerunt ori eius" (Ioann. 19, 28-29).
Quo more solito condemnati cruci defixi sunt? Artifices Iesum
ostendunt iunctum lignis cum clavis infixis in manuum palmis,
quod non verisimile est, cum solae manus non sustinere possint
corporis pondus. Ut probabilius videtur, quod acerbius est,
clavus in manus articulo affigebatur. Mors ob virium defectionem
vel animae interclusionem, atrox et tarda adveniebat; insuper
haud raro ferae, ut lupi et vultures, corpus morituri laedebant.
Aliquando milites, ut condemnati mortem properarent et atrocibus
doloribus finem imponerent, brachia ac crura frangere solebant
adeo ut miser mox animam ederet; quod Iesu Christo non confectum
est: "Venerunt ergo milites, et primi quidem fregerunt crura
et alterius qui crucifixus est cum eo. Ad Iesum cum autem
venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura"
(Ioann. 19, 32-33).
Cadaver ex consuetudine in cruce
derelinquebatur donec omnino consumptum esset, nisi quis id
repetebat ut, in Evangeliis, quidam Ioseph ab Arimathaea qui
Pilatum rogavit ut corpus Christi tolleret. Ex Romanorum
sententia, neque post obitum damnatio desierat, quod umbram
insepulti nullam quietem in inferis inventuram credebatur.
Scripsit Lydia Ariminensis
|