Die 4 Febr.
De Septimio Severo, Romanorum
imperatore (ab a. 193 usque ad a. 211)
Die 4 Febr. a. 211 p. Chr.n.
Eboraci, Britanniae in oppido (nunc est 'York' urbs), mortuus est
Lucius Septimius Severus, qui ab anno 193 Romanum imperium
rexerat. Cui viro patria fuit Leptis, urbs Lybica, ubi anno 146
natus erat. Qui vir honorum cursum non sine laude peregit. Morte
Marciae viduatus, uxorem duxit Iuliam Domnam, ortu Syriacam neque
modice doctam, quae eum Bassiani (qui postea Caracalla
cognominatus est) et Getae patrem reddidit. Commodo imperatori
Kalendis Ianuariis a. 193 strangulato, successerat Helvius
Pertinax, quem paucis post mensibus praetoriani trucidarunt atque
Didium Iulianum, a quo magnam pecuniam acceperant, imperatorem
crearunt.
Praetorianorum autem consilio tres duces, nempe Clodius
Albinus, Pescennius Niger, Septimius Severus potestate militari
validiores, obsistere coeperunt. E Pannonia in Italiam accurrit
Severus qui, cum senatorum iussu necatus Iulianus esset, castra
non longe a Romae moenibus posuit, e qua praetoriani exire sunt
coacti. Deinde Severus est Romam ingressus. «Fuitque illud
spectaculum omnium, quae vidi umquam, magnificentissimum. Nam
urbs tota floribus et laureis coronata erat [...] Populus fausta
acclamabat albatus laetusque. Milites, ut in celebritate pompae,
magno decore incedebant armati», refert Dio Cassius Cocceianus (in
libro LXXIV operis, quod 'Historiae Romanae quae supersunt'
inscribitur). Haud multum in Urbe manserat Severus, quoniam in
eas Asiae regiones profectus est quarum duces Pescennio favebant.
Insequenti anno 194 prope Issum, urbem haud longe a sinu Cilicio
sitam, Severianae legiones exercitum Pescennii Nigri omnino
fuderunt huiusque viri caput obtruncatum victori apportatum est.
Deinde Mesopotamiae provinciam Adiabenen occupavit Severus et hac
de causa etiam ‘Adiabenicus’ vocatus est.
Itaque, pacatis Orientis regionibus, in Urbem is rediit,
minime oblitus alterius adversarii, scilicet Clodii Albini. Hic
enim e Britannia in Galliam ingenti exercitu transgressus, e
nonnullis proeliis victor evaserat; tamen mense Februario a. 197
in proelio urbem prope Lugdunum commisso cladem adeo gravem
cruentamque accepit, ut mortem sibi consciverit. Interea ab
Oriente nuntii graviores Romam pervenerant. Quare bellum
Parthicum suscepit Severus; sed antequam exercitum in Syriam
duceret, «constituit ut ex omnibus legionibus supplementa
praetoriis cohortibus deligerentur [...] re ipsâ tamen
florentissimam Italiae iuventutem penitus perdidit, quae a
sollemni militia ad latrocinia se et gladiatorias pugnas
convertit Urbemque multitudine promiscua militum cum aspectu
ferocium, tum auditu horribilium vitaque agrestium replevit» (Dio
Cassius in libro supra memorato). Quam nocuerit Italis haec
reformatio militaris, saecula insequentia demonstrarunt. Utique
fines regionum imperio subiectarum ampliati sunt novaeque
coloniae in Mesopotamiam deductae.
Anno 203 ludos imperator edidit splendidissimos posteaque
aliquot per annos negotia publica optime egit et consiliis
virorum doctorum, quos inter Ulpianus et Papinianus, uterque
iurisconsultus eximius, prudenter usus est. Litteris autem a
Britanniae praefecto acceptis, quae nuntiabant ibi seditiones a
barbaris agitatas, Severus, quamquam graviter podagricus, unâ
cum filiis et uxore et praevalido exercitu iter in Britanniam
fecit, ut Romanorum potestatem firmaret. De gentibus, contra quas
legionariis proeliandum erat quaeque plerumque Caledoniam seu
Scotiam inhabitabant, scribit Herodianus haec: «Ipsa notant
corpora picturâ variâ et omnifariam formis animalium. Sunt
autem bellicosissima gens atque avidissima caedis [...]» (e
libro tertio operis, quod 'De Romanorum imperatorum vita et rebus
gestis' inscribitur). Hadriani vallum firmarunt Severiani milites,
quibus tamen superiores restiterunt Caledones. Dum haec aguntur
imperator, ut supra memoratum est, e vita excessit. Vir fuit
strenuus et callidus, artis bellandi peritissimus. «Posteri
autem Severum noxium non immerito putant, quod sub eius potestate
imperium Romanum declinare coeperit», scribit Eduardus Gibbon (opus
Anglicum in linguam Italicam translatum; Einaudi, Taurini, 1967;
vol. I, p. 120).'De occasu et interitu imperii Romani';
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|