Annus
2 0 1 1


Matrona Ferrea

Matrona Ferrea

(The Iron Lady)

Margaretta Thatcher, quae ministra primaria  Britanniae fuerat, in Parlamentum revertetur,  nam  histriona Meryla Streep in pellicula, cui titulus Matrona Ferrea, eius personam  geret. Quo fidelius partes agat Meryla, Parlamentum politicorum in scaena videndorum causa adibit. Pellicula monstrabit tempora quibus Anglia bello Malviniano Argentinam anno 1982 superavit; tunc Magaretta Thatcher a populo erat maxime accepta adeo ut factio conservativa in comitiis anni 1983 victrix evenerit. 

Semel saltem in hebdomade minister primarius, qui nunc est David Cameron, a parlamentariis et praesertim ab adversantibus de re publica, ut antea Margaretta, interrogatur; has quaestiones et responsa Meryla Streep vult cominus aspicere et  penitus intellegere ad consuetudines politicas capiendas et postea demostrandas.

Meryla Streep nunc unus et sexaginta annorum est atque Domina Thatcher octoginta quinque annos complevit. Haec fuit prima femina quae ministrae primariae munere in historia Britannica functa est.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae