PRAEBITOR PECUNIAE CAUSA PRAECONII AD REFICIENDUM COLOSSEUM INVENTUS EST
PRAEBITOR PECUNIAE CAUSA
PRAECONII AD REFICIENDUM COLOSSEUM INVENTUS EST
Colosseum vel Amphitheatrum Flavium, ingens
monumentum antiquitatis Romanae ubi spectacula gladiatoria,
venatoria, bellica, naumachiae, dramata mithologica praebita sunt,
mox restituetur. Imperator Vespasianus curavit amphitheatrum
faciendum anno LXXII p. Ch. n.; quod perfectum est a filio Tito
annis octo post. Aptum fuit ad recipienda quinquaginta milia
spectatorum. Media Aetate Colosseum nominatum est a propinqua
statua immani magnitudine Imperatoris Neronis quae, postquam
memoria ipsius oblitterata esset, Deo Soli dicata erat. Corrupto
imperio Romano, magna pars, ablata, materiarum rursum adhibita
est. Ab anno MCMLXXX insertum est in catalogum monumentorum quae
Patrimonia Humanitatis existimantur. Ergolabus Diego Della Valle
cum Ministro Cultus Bonorum pactus est ut offerret viginti
quinque milliones euronum pro Colosseo. Omnes auctoritates, inter
quas praesertim Gianni Alemanno Praefectus Urbis, magno gaudio
affectae sunt.
Opus reficiendi ad aliquas partes monumenti
pertinebit: prospectus spectantes ad septentriones et meridiem,
nova saepimenta fornicum primi arcuum ordinis, ambulacra primi et
secundi ordinis, hypogea; praeterea apparatus electricus
renovabitur , munera publica demum in melius mutabuntur: quae
opera conficientur in omnibus partibus eodem tempore intra
proximum biennium vel triennium. Ut ab archaeologis putatur,
etiam recondita in reficiendo inveniri possint.
“Gravis cura finem habuit - inquit
Alemanno - magnaque spes incipiet. Iampridem praedixeram necesse
auxilium privati qui hoc munus sibi sumeret pecunia publica
carente”. Praebitor pecuniarum autem promisit se in monumentum
nullam tabulam immani latitudine pictam ut praeconium calcei (Tod’s) in
suis domibus fabricatoriis effecti impositurum esse. Dum opera
conficiuntur nihilominus visere Colosseum licebit cum maxima pars
vectigalium ex plurimis huiusce visitatoribus colligatur. Nihil
opportunius quam novos adiutores invenire qui praebeant argentum
praeconii causa (in lingua Anglica “sponsor”, quae vox
prorsus Latina est): de ceteris monumentis eadem spes est.
Scripsit Lydia Ariminensis
|