Thales Milesius
Thales Milesius
Thales Milesius, unus e septem sapientibus, quem concives
irredebant quod philosophia ei nihil prodesset, cum ex caelo
praecognovisset tempora anni oleis fore fructifera, vendimiolis
suis usus est ut omnia regionis prela vili conduceret; nemo enim
fuit praeter eum qui tunc posceret prelum; paucos post menses,
cum bacas plurimas agricolae colligerent et prela ad oleum
exprimendum subito quaererent, Thales prela, quae in manu
habebat, magno pretio oleariis locavit et magnam pecuniae vim
sibi comparavit. Philosophia tunc non solum elucubrationes et
meditationes complectebatur sed etiam caeli tempestas sive clima
et commercium et mercatum (Aristoteles, Polit., Lib.I , cap. iv).
Scripsit Paulus Kangiser
|