Primum non nocere
Primum
non nocere
Abhinc decem
annos Rebekah Beddoe, mulier Australiana nata septem et uiginti
annos, infantulam admodum clamosam peperit. post duos tresue
menses, cum infantula sua clamitare desinere noluisset, fessa ac
tristior facta est. re in dies ingrauescente, medicum adiit ut
remedium quoddam inueniret. qui, etiamsi Rebekah usque ad illum
diem mente fuerat sana, pronuntiauit eam morbo quodam laborare,
quem Tristitiam post partum aduenientem (Anglice Post-Natal
Depression) appellauit. deinde, nullo experimento
medico adhibito, dixit homo ille doctus ‘inaequalitatem
chemicam’ (Ang. chemical imbalance) cerebro eius
nocere deditque ei medicamenta quae omnem istam ‘inaequalitatem’
corrigerent. denique, eam ad psychiatrum misit.
unam post
hebdomadem, ubi Rebekah cum aliis matribus in ualetudinario
quiete colloquebatur, corpus suum improuise ac uiolentissime per
decem minuta conuulsum est. psychiater, cum de re certior factus
esset, censuit eam et deliriorem fieri plurisque medicamentis
egere. Rebekah tamen, quanto plura medicamenta sumebat, tanto in
dies aegrotior amentiorque fiebat. duobus annis insequentibus,
Rebekah – iam re uera delira - complura facta uesana commisit:
filiolam suam neglexit, pudorem omnem omisit, maritum saepenumero
percussit, corpus suum identidem laesit, se etiam interficere
pluries conata est.
postremo, cum
omnem spem sanitatis paene omisisset, transmissionem
teleuisificam de homibus, qui medicamentis psychiatricis grauiter
laesi sunt, casu spectauit. iam primum uenit in mentem hoc nouum
cogitatum: quod potebant ipsa medicamenta esse miseriarum suarum
fons et origo. hoc suspicata, occulte conata est pauciora
medicamenta gradatim sumere. protinus melius se habebat. deinde,
adhuc ignaris medicis, per sex menses medicamenta sumere sensim
desiit. denique, omnibus medicamentis summa cum difficultate
omissis, est – mirabile dictu – omnino sanata. ex illo
tempore usque ad hodiernum diem manet Rebekah et sana et laeta et
compos mentis. cum marito et duabus filiabus in urbe Melburna
habitat uitaque beata fruitur.
in casu Rebekah
est hoc uere stupore dignissimum: quod ne uni quidem medico uenit
in mentem medicamenta ipsa psychiatrica causam esse eius
miseriarum.
librum, quem
Rebekah de aerumnis suis scripsit cuique titulus est Pro
remedio mori (Ang. Dying for a Cure), omnibus, qui
Anglice legunt, commendo.
De Rebekah Beddoe:
http://www.independent.co.uk/life-style/health-and-families/features/ssris-when-antidepressants-go-wrong-1763108.html
Quomodo medicamenta contra tristitiam confecta
hominibus saepenumero noceant:
http://www.telegraph.co.uk/health/wellbeing/4736645/Anti-depressants-just-how-safe-are-they.html
De efficientia medicamentorum contra
tristitiam confectorum:
http://www.newsweek.com/2010/01/28/the-depressing-news-about-antidepressants.html
Cur psychiatri morbos mentales definire non
ualeant
http://www.wired.com/magazine/2010/12/ff_dsmv/all/1
Scripsit Henricus Melburnensis Bagthorpe
|