Cur ac quomodo Pompeii servandi sint
Cur ac quomodo Pompeii
servandi sint
“C. Plinius Tacito suo s.
Placuit egredi in litus, et ex proximo
adspicere, ecquid iam mare admitteret; quod adhuc vastum et
adversum permanebat. Ibi super abiectum linteum recubans semel
atque iterum frigidam aquam poposcit hausitque. Deinde flammae
flammarumque praenuntius odor sulpuris alios in fugam vertunt,
excitant illum. Innitens servolis duobus assurrexit et statim
concidit, ut ego colligo, crassiore caligine spiritu obstructo,
clausoque stomacho qui illi natura invalidus et angustus et
frequenter aestuans erat. Ubi dies redditus — is ab eo quem
novissime viderat tertius -, corpus inventum integrum illaesum
opertumque ut fuerat indutus: habitus corporis quiescenti quam
defuncto similior.”
Quibus verbis Plinius Minor in sua epistula
ad Cornelium Tacitum perscripsit quomodo anno LXXIX p. Ch.n.
Plinius Maior suus avunculus obisset in litore apud Stabias
“caligine spiritu obstructo” post montis ignivomi
Vesuvii conflagrationem ex qua terrae motus, flammae, lapilli,
cinis,vapores venefici orti sunt. Tria oppida, Pompeii,
Herculaneum, Stabiae tecta sunt cinere, lapillis, incolae
plerumque intercluso spiritu perierunt. Omnia usque ad saeculum
XVIII occulta fuerunt; inceptis effossionibus, aedificia
labefacta paulatim reducta in lucem ac restituta. Cur reliquiae
Pompeiorum tanti momenti sunt? Rerum scriptores enarrare soliti
sunt res bellicas, virtutem clarorum virorum describere, sed
saepius neglexerunt privatorum mores etiamque quae essent in usu
vitaque communi.
Praeter aliqua litterarum opera ex quibus
Cena Trimalchionis Petronii Arbitri et Satirae Iuvenalis, nihil
ad nos de his rebus pervenit. Nihil huiusce generis de Graecorum
moribus adhuc permansit. Pompeii suis viis, domibus, tabernis,
theatris, amphitheatro, palaestra, officinis, thermopoliis,
lupanari, muris pictis, operibus musivis, statuis, instrumentis,
ornamentis, nobis indicat genus vivendi populi Romani illius
aetatis.
Ob incuriam tot annorum periculum est ne
Pompeii, quorum monumenta una ac singularia sunt in orbe, ex toto
paulatim concidere possint. Ut scribit Andrea Carandini,
praesidens Superioris Consilii Cultui Bonorum (Nuntius Vesperus,
die 15 mensis Novembris anno 2010), recensere necesse omnia
aedificia, novisse res magni ac minoris ponderis, ut
conservationi provideatur prout opus sit unicuique muro. Quoddam
“Opus Pompeiorum”, eius sententia, aptum sit rei
perficiendae: privatumne an publicum? Utrum sodalitas hominum
cultui promovendo an Administratio Cultui Bonorum? Nondum
decretum est. A quibusdam existimatur civitatem loci adiungendam
privatorum sodalicio. Praeter neglegentiam autem grave discrimen
Pompeiis continenter pendebit: reliquiae sitae sunt locis
sismicis: altergravissimus terrae motus potest plane aedificia
diruere, sine spe reficiendi. Quo pacto patrimonium omnium
hominum possit servari ac posteris tradi? Necesse auxilio
disciplinae informaticae gradatim reduplicare imaginibus omnia
aedificia via ac ratione, cum multae reliquiae nondum cognitae
sint, quo verisimilius totius orbis visitatores per interrete
ineant in omnes partes situs archaeologici. Sic antiquitates
Pompeiorum perpetue retineri possint.
Scripsit Lydia Ariminensis
|