Titulus et subtitulus:
Duces et multitudines
Franciscus
Alberoni [pernotus sociologus Italus, qui multos plerumque de
amore conscripsit libros] recentiore opere c. t. 'Duces et
multitudines' varios eventus investigat politicos et religiosos
et violentos motus, quorum duces fuerunt saepissime homines -
veluti Carolus Marx, Vladimirus Lenin, Benitus Mussolini, Adolfus
Hitler, Iosephus Stalin, Maus Tse Dungus, Fidelis Castro -
iidemque partem gravissimam egerunt in statuendis regiminibus
tyrannicis. Pars quaedam huius libri etiam ad 'relativismum
culturalem Europaeorum' atque ad 'integralismum seu
fundamentalismum Islamicum', ut aiunt, spectat. Maximum pondus
momentum tribuendum est [putat Alberoni] Ioanni Iacobo Rousseau
eiusque doctrinae, quam hic vir maxime libro 'De pacto sociali'
inscripto explanavit.
Credit enim Rousseau societatem [videlicet iustam] ita esse
comparatam, ut homo quilibet suam ipsius libertatem haud amittat
etsi cum aliis hominibus se ipsum iungat. Haec autem condicio
exstat tantummodo cum oritur eversio quaedam; at postea non
permanet. In hoc maxime erravit Rousseau [ait Alberoni], quod
scriptor Genavensis crediderit eam condicionem [scilicet unionem
perfectam omnes inter cives eorumque duces] fundamentum esse
Civitatis. E scriptoribus nonnullis Britannis vir Genavensis
doctrinam cuiusdam pacti (quod inter cives et rerum publicarum
administratores habeatur) deduxit ipsamque aptare contendit
caducae unanimitati, cuius supra mentio est. Sed monstrum
iuridicum oritur, sicut clarissime patet etiam e duplici doctrina
ad voluntatem spectante. Nam duo voluntatis genera describit
Rousseau: alteram, quam is "omnium" vocat; alteram
"generalem". Hanc infallibilem putat idcircoque homines,
qui huic voluntati obnoxii esse refragantur, necandi sunt. Itaque
accidit ut qui huiusce voluntatis se ipsos interpretes veros esse
putent, omnia, quae velint, imponere possint. [Nam -equidem addo-
Rousseau scribit: «Voluntas generalis semper recta est semperque
omnium utilitatem prospicit», ex opere c. t. 'De pacto sociali',
cap. III, lib. II]. Quae quidem doctrina aestimari potest velut
initium 'terroris', qui tempore eversionis Francogallicae
saeviebat atque 'totalitarismi' recentiore aetate vigentis.
Postquam enim hanc doctrinam secuti sunt eversores Francogalli,
qui 'Iacobini' vocitantur, eandem foverunt anarchistae, Carolus
Marx omnesque eius asseclae. Caput istius doctrinae in eo
consistit, quod (plerique credunt) Civitatem exstare posse, in
qua vigeant spes omnes et cuiusvis generis somnia, quibus
nonnulli homines se ipsos coniunctos olim senserint. Quare omnes
doctrinae, quae talem unanimitatem (scilicet voluntatem generalem
inter et uniuscuiusque hominis voluntatem) pollicentur, ansam
dant ut regimina tyrannica oriantur. At alia ex parte, i. e.
contra hanc doctrinam, apud Britannos aliae doctrinae politicae
elaboratae sunt, ex. gr. a Thoma Hobbes et praesertim a Ioanne
Locke. Hi philosophi veram hominis naturam investigare
contenderunt ipsamque illiusmodi esse demonstrarunt, ut homines
non eadem fide religiosa vel politica, non fraternitate impulsi,
sed utilitate reciproca sollicitati inter sese coniungi velint.
Atque hac maxime de causa fiunt leges, tribunalia, iudices,
quoniam talibus rebus condicionibusque omnes egent homines. Ita
ortum habuit vera democratia moderna, qua hominibus iura quaedam
sunt adtributa et certi multitudinum rectoribus limites positi
sunt. His aliisque de causis regimen democraticum ab eversoribus
Francogallis, a Sovieticis, a Sinensibus deletum esse adfirmari
potest, quoniam ipsi (ii Francogalli, Sovietici, Sinenses)
qualemcumque dissensionem in se ipsos susceptam veluti
proditoriam esse putarunt. Homines, qui suffragia accipiunt
necessaria ad Rem publicam administrandam, sive Civitatis
gubernacula teneant, sive certent ut aliis hoc in munere explendo
succedant, libertate tuendi sunt. His fundamentis vel principiis
demptis, democratia exstare haud potest. Atque ipsam funditus
delent eae doctrinae, quarum fautores alunt aspectum (politicum)
'collectivum' seu hominibus favent coetu quolibet iunctis ac
postulantibus eam unanimitatem, cuius origo sit in conciliabulis
posita atque in doctrinis aequalibitatem foventibus.
[Marius Vinciguerra (1887-1972), scriptor et diurnarius "nullius
addictus iurare in verba magistri" tam adsuetus, ut,
regimine fascalium imperante, cui ipse adversabatur, nonnullos
menses in carcere degerit, symbolam quandam varias res tractantem
die 18 Iul. 1961 in actis diurnis 'Nuntius Vespertinus'
inscriptis edidit (p. 3). Scribit Vinciguerra: «Anno proximo duo
saecula explebuntur, ex quo in lucem prodiit Ioannis Iacobi
Rousseau liber 'De pacto sociali' inscriptus. E doctrina hoc
libro explanata aliquid novi natum est aetate hac nostra:
singulus homo numquam culpandus est; omnia enim vel turpiora,
quae ipse commiserit, cunctae societati adtribui solent. Ista
doctrina originem ducit e libris a Ioanne Iacobo Rousseau
conscriptis, quibus continentur sententiae veluti: "Homo
liber nascitur, sed ubique catenis vinctus est"; ac
praesertim haec: "Homo nascitur bonus, sed eum societas
corrumpit". At quomodo accidere potest ut homo (i. e. omnes
homines), si naturā vero bonus est, in societate vel a societate,
quam ipsi homines (videlicet omnes boni) constituunt, corrumpatur?
Attamen ista captio infantilis [Italice: questo sofisma infantile]
latius pervagata est maxime hoc saeculo...»].
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|