Annus
2 0 1 1


Hamas et Fatah inter se reconciliaverunt Hamas et Fatah inter se reconciliaverunt

Reconciliatione facta in urbe Cairo factiones Palaestinenses Fatah Hamasque foedus fecerunt. Cuius foederis XIII omnino factiones participes sunt. Factio Hamas, in cuius potestate regio Gazana est, et factio Fatah, cui Mahumetus Abbas praeest, septimana superiore omnibus inopinantibus reconciliationem inter se factam declaraverunt. In ea pactione provisum est, ut administratione transitoria facta electiones et praesidis et conventus intra annum fierent.

Israeles eam reconciliationem vehementer vituperaverunt, quia factio Hamas ut sodalitas terroristica obstinate recusaret, ne rem publicam Israelem agnosceret.

Nicolaus Sarkozy, praeses Francogalliae, primum pro libera re publica Palaestinensium locutus est. Nisi denuo de pace inter Palaestinenses et Israeles facienda ageretur, Francogalliam rem publicam Palaestinensium agnoscendam praestaturam Sarkozy in percontatione quadam nuntiavit. «Periculosum esset», inquit, «si crederemus satis temporis nobis esse. Sunt certi denique fines».

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae