Post LVI annos de tabulis bilinguibus in Carinthia constituendis convenit.
POST LVI ANNOS DE TABVLIS BILINGVIBVS
IN CARINTHIA CONSTITVENDIS CONVENIT
Carinthia bilinguis?
Pace anno MCMLV inter Austriam et victores belli mundani
secundi facta convenit, ut Slovenis Croatisque in finibus
Austriae viventibus certa iura darentur, in quibus ius tabularum
bilingium in regionibus bilinguibus. Quae tabulae cum in
provincia Pannonia occidentali (Burgenland) nullo repugnante
constitutae essent, a magna parte populi Carinthiani
pernegabantur ea de causa, quod multi timebant, ne Iugoslavia,
sicut post bellum fecerat, regiones ita notatas vindicaret. qui
timor cum vanus esset, tamen anno MCMLXXII, cum Bruno Kreisky
cancellarius foederalis CC fere tabulas bilingues in Carinthia
constitui iussisset, plebs excitata eas statim removit. Nova lege
facta denique constitutum est, ne quae tabulae bilingues
statuerentur, nisi plus XXV centesimae Slovenorum in ea civitate
habitarent. Ex qua lege XCI tabulae bilingues constitui debuerunt,
tamen re vera LXX fere tabulae constitutae sunt. Anno MMI summi
iudices rei publicae, ad quos Sloveni appellaverant, illam legem
ex parte sustulerunt iudicantes X fere centesimas Slovenorum ad
tabulas constituendas sufficere. Cui iudicio imprimis Georgius
Haider,qui tunc Carinthiae provinciae praefuit, vehementer
repugnavit. Res solvi non posse videbatur, propterea quod
moderatores rei publicae nil facere audebant, quod contra
voluntatem Carinthiorum esset.
Quomodo Haider summos iudices neglexerit, ex eo apparuit, quod
tabulis Theodiscis minores adiunxit, in quibus nomina Slovenica
erant inscripta. Quas tabulas adiunctas iudices scilicet non
legitimas esse iudicaverunt. Sed Haidero mortuo omnes paratiores
esse videbantur ad hanc causam perpetuam finiendam, cuius
plurimos iam pertaesum est. Quin etiam eae sodalitates, quae
memoriam eorum colunt, qui pro Carinthia integra pugnaverant,
consensui non iam restiterunt.
Omnibus assentientibus nunc tandem convenit, ut in CLXIV pagis
tabulae bilingues statuerentur, deinde, ut populus Carinthianus
sententiam diceret. Post tot annos etiam in Carinthia concordia
facta esse videtur.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|