Non solum mulieres altis calceis utuntur
Non solum mulieres
altis calceis utuntur
Non solum mulieres altis calceis utuntur sed
etiam…qui excelsa statura praediti non sunt.
Berlusconius et Sarkozyus, cum variae sint
controversiae inter Galliam et Italiam, convenire statuerunt.
De Libya (tormentis incendiariis istam
verberare an non?), de finibus servandis (migrantes in Europam
recipere an non?), de commerciiis (licetne cuidam Gallico
negotio, cui Lactalis nomen est, omnes Italici casearii negotii
partes, cui nomen est Parmalat, comparare?) et de ceteris rebus
(suntne in Italia quoque electrificinae nucleares aedificandae an
non?) disseruerunt. Eorum consensum aequo animo non accepit
maioritatis Pars (Liga septentrionalis). Eadem (auctore eius duce
Bossio) adfirmavit se de rebus dissertis certiorem factam non
esse, Berlusconium pro Sarkozyo ad terram se prostravisse et Italica
negotia neglexisse. De omnibus rebus, de quibus supra diximus,
Partes adversae petunt ut Legislatores disputent et postremo
decernant.
Non solum gravia, sede etiam levia in
diurnis de colloquio leguntur. Quae sunt levia? Berlusconii et
Sarkozyi exiguitas et … contra…alti calcei, quibus
iidem utuntur, ut minus exigui videantur. Qua de re undique in
orbe terrarum … cachinnitur, magis magisque cachinnitur.
Scripsit Dominicus Caveosanus
|