Annus
2 0 1 1


Homines innocentissimi in carcere Guantanamensi retinebantur

Homines innocentissimi in carcere Guantanamensi retinebantur

A pagina interretiali WikiLeaks detectum est multos homines innocentissimos in carcere Guantanamensi per annos retentos esse. Litterae modo publicatae sunt de condicione eorum, qui ab anno MMII in eo carcere tenentur.

In his litteris accurate omnes res enumerantur, quas captivi, cum comprehensi essent, secum habuerint; quin etiam acta et commentarii de valetudine eorum inveniuntur.

Acta diurna Britannica „Daily Telegraph“ nuntiaverunt CCXX tantum ex DCCLXXIX captivis periculosos existimatos esse. CCCLXXX fere captivos quasi „pedites inferioris gradus“ esse existimatos, qui usu quodam Talibanis coniuncti fuissent. Sed CL captivos innocentissimos fuisse aut Pakistanos aut Afghanos, qui per multos annos in carcere Guantanamensi retenti essent, sive errore quodam capti essent sive iniquo tempore iniquo loco versati essent. Quin etiam mente captos aut moribundos retentos esse acta diurna Hispanica „El Pais“ nuntiant. Carcerem illum praecipue id effecisse, ut exercitus Americanus captivos exquireret. De ratione inquisitionis in illis litteris nihil inveniri. CXLIII terrorismi insimulatos plus novem annos esse retentos. Etiamnunc CLXXII homines custodia teneri. Baracchus Obama, praeses Americanus, se carcerem clausurum pollicitus erat, sed promissum non exsolvit. Homines ex arbitrio magistratuum comprehensos esse „El Pais“ nuntiavit. Inter captivos etiam senem LXXXIX annorum fuisse ex dementia senili taedioque vitae laborantem. Afghanum quendam, cum in patria filium suum quaereret, a militibus Americanis esse captum et Guantanamum abductum.

Moderatores Americani hanc revelationem “infelicem” appellaverunt. Minister rei militaris et minister rerum externarum declaraverunt in praesidiatu et Georgii W. Bush et Baracchi Obama securitatem civium Americanorum summum bonum fuisse.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae