Annus
2 0 1 1


Iordania:

Iordania : CXXXVI homines terrorismi accusati

In Iordania CXXXVI homines terrorismi accusati sunt. A procuratione nuntiorum publica nuntiatur C fere homines ultra quaeri. Quae res ad tumultus post Id. Apriles in urbe Zarqa ortos (quorum imaginem cruentam hic aspicere potes); in iis tumultibus plus XC homines vulnerati sunt, quorum maior pars ad vigiles publicos pertinere dicitur.

Moderatores Iordaniani affirmant eos, qui comprehensi sunt, esse Salafistas fanaticos, qui in illis tumultibus voces Islamisticas ediderint, quibus vim ac violentiam celebrarent. Deinde eos, cum meschita Zarquensi potiti essent, negotiatores coegisse, ut tabernas suas clauderent.

Multitudine reclamante rex Abdullah adductus est, ut primum ministrum Samirum Rifai mitteret. In cuius locum Marouf Bakhit successit. Tumultus orti sunt et a partibus islamisticis et a sodalitatibus sinistris.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae