Audacia Materna
Audacia Materna
In exiguo comitatu (*) in Europaeis montibus posito, cives,
quamvis saeculo XVIIº bella passim gerebantur, tamen pace
diuturna ibi iucundi gaudebant; quodam die Dominico in ecclesia
cathedrali missa celebrabatur; senex episcopus cum rogationes
ageret, postrema illa fuit assueta:
“Domine, a nostra patria focisque bellicosa exitia
averte”.
Tunc vetula primo ordine assidens mussavit: “Num dixeram!
semper idem votum proponit; o immodicum!" Episcopus quamvis
aetate provectus, acutum auditum adhuc habebat et respondit:
“Multi pacem, qua gratiis gaudemus, nihili faciunt, idcirco
quod acerbos militiae angores numquam patiti sint”.
Tamen haec prudentissima verba a fidelibus in magna cathedrali
congregati frigide audita sunt. Una autem mulier aliter
sentiebat; ea erat comitissa Alicia, quae episcopi orationes
attente audiebat; quinque abhinc annos viduata erat; vir suus
duello, ut nonnumquam eo tempore accidebat, necatus erat; marito
mortuo omnem amorem suum in parvum filium intenderat. Cum dolorem
ob dilecti mortem patiretur, ad Mariae imaginem suppliciter
occulos intendit et, parvum Gerardum ad pectus amplexa, “O
Mater -inquit- Sanctissima, belli flagellum a nobis averte;
alterum iam perdidi, ne alterum et perdam”.
Annis quindecim transactis -proh dolor!- continuae devoti
episcopi preces non satis fuerunt ne exitium in illo agro fieret.
Divitiae in exiguo regno partae nec non civium incuria,
cupidissimo et vicino tyranno spem dederunt ut regnum finitimum vectigale
facile haberet; itaque concives ad arma subito sunt adducti ut
patriam et libertatem defenderent. Antequam in pugnam irruerent
missa in cathedrali, fidelium plena, celebratur; comitissa in
primo ordine sedebat cum Gerardo, qui egregius elegantissimo
habitu officiarius nunc factus erat; ea vero angorem atque
sollicitudinem dissimulare nequibat; quod senex episcopus tamdiu
precatus erat, id civibus regnoque eo die non profuit.
Diebus insequentibus acriter et cruente pugnatum est; sed
Altipontens illius gentis misertus est, pacemque foedere mox
confirmatur; comitatus autonomiam limitesque feliciter servavit;
quod ergo vitae pretium? fere omnes familiae de milite mortuo
luctuose dolebant. Comitissa Alicia magnopere angebatur;
Gerardus, quamvis incolumis, bello confecto captivus factus erat,
vitamque inexpugnabili in carcere miserrimam penes hostes
degebat. Cottidie multo mane mater in ecclesiam ibat, missae
aderat et postea multas horas apud Virginis Mariae imaginem
pracabatur, muccinosque singulos lacrimis madefaciebat, qua de
causa reliqui cum talem dolorem viderent, penitus commovebantur.
Praeter continuas ad Caelum preces, nobilis matrona nuntios
frequentes in vicinum regnum misit; sed frustra, nam omnes
repellebantur.
Post fere annos duos, anxia comitissa postquam valde
ploraverat et magnopere excogitaverat, consilium audacissimum
cepit: in ecclesiam cathedralem, cum nocturnis tenebris vacuam
esse sciret, pervenit, candelae votivae hic illic petreas
parietes illuminabant; apud Virginis imaginem genua flexit et ita
precata est: “Virgo Sancta, filii libertatem iampridem abs
te peto, neque auxilium mihi infelici matri ferre voluisti; quae
cum ita sint, sicut filius mihi ereptus est, ita a me eripi tumet
patiere tuum, quem obsidem servabo; cum se a nullo observatam
comperisset, ex statua Puerum Iesum abstulit, sub stola
abscondidit, in aedes suas invehit; ibi Eum textilibus auro
decoratis involvit, in arca imposuit Miser Gerardus, valde
longinquus, in frigido carcere captivus, interim inerat;
infortunio angebatur; at lux cellam subito illuminavit; ipsa Dei
Mater erat praeclara et pulcherrima suavique Eius nutu valvae
ferreae aperiuntur; Regina Caeli oculis firmis et dulcibus ei
dixit: “iuvenis comes, nunc liber es; domum reverte et matri
tuae dic filium meum ab ea restituendum esse, cum suus a me iam
esset restitutus”. Gerardus obstpefactus somniare credebat:
“sed… sed… -inquit- Domina”. Visio caelestis
evanuit et tenebrae carcerem denuo tenuerunt; Gerardus
diligentissimus cryptoporticus percucurrit miratus quod custodes
gravi et raro somno solo iacerent.
Post tres dies comitissa Alicia voces hilares in atrio editas
audivit; subito anhelans descendit comperitque vicinos et
custodes et famulos quemdam macilentum et pannosum et barbatum
circunstare; ille vero matrem salutavit. Et illa: “Euge!
Deus Omnipotens! filius meus carissimus!”. Mater et filius
diu tenereque sese amplexi sunt, et Gerardus post primam
commotionem iam sedatus: “Mater –inquit- tibi tua vice
nulla adhibita mora pactio adimplenda est”. Alicia id
nuntium statim intellexit; ad cubiculum suum ascendit et, omnibus
mirantibus, cum parvo divino obside rediit; laetitia lacrimas
edebat. Omnes igitur ad cathedralem ordinatim incederunt et
comitissa coram omnibus fidelibus ad Virginis genibus flexis
“Domina –inquit- Caelestis, tibi gratias maximas ago
quod filium mihi sospitem retulisti et ego, ut promisi, en tibi
reddo tuum”.
Itaque Virgo Maria non solum victoria sed etiam miraculo
populum donavit, ut videretur quam potens esset apud Caelum amor
et audacia materna.
(*) Comitatus (-us) sensu hodierno est velut exiguum regnum
vel regio autonoma.
Narratio excerpta ex fasciculis menstruis c.t. Heraldos del
Evangelio, Nº36, Iul., 2006.
Vernacule scripsit Lucía Ordóñez
Aliquot verba dempta sunt quo facilius lectio fieret
cursoria.
Scripsit Paulus Kangiser
|