Nova constitutio Hungarica a conventu nationali comprobatur
Nova constitutio
Hungarica a conventu nationali comprobatur
Cum partes oppositae suffragio se
abstinerent, tamen nova constitutio a delegatis ad conventum
nationalem Lunae die probata est. Quorum CCLXII novam legem
suffragati sunt; socialistae (MSZP) suffragio se abstinuerunt,
factio „Jobbik“ legem novam non probavit.
Constitutione a delegatis partium FIDESZ probata praeses
conventus, Laszlo Köver, de „momento historico“ locutus est:
constitutionem novam esse legitimam, nationalem, mori maiorum
congruentem.
Constitutio prior, quae adhuc valebat, anno MCMXLIX composita
re publica anno MCMLXXXIX mutata in novam formam redacta est. At
haec constitutio modo probata a priore multum differt; quam “non
fuisse constitutionem Hungarorum, quia nimis formam Sovieticam
imitata esset” Victor Orbán, primus minister Hungaricus, dixit.
Nova constitutio, cum a praeside Paulo Schmitt subscripta erit,
ab anno MMXII. ineunte valebit.
In hac constitutione mentio fit Dei, regni, patriae, deinde
Christianitatis, familiae, fidei, gloriae nationalis. Haec e.g.
leguntur: „gloriamur de civitate Hungarica a Sancto Stephano,
rege nostro, mille abhinc annis in solido fundamento condita.”
Praefatio nunc „confessio nationalis“ appellatur, quae a
prima hymni nationalis sententia incipit: „Deus Hungaro
benedicat“. Quin etiam ipsa res publica in ista constitutione
deletur: non iam de re publica Hungarica agitur, sed de Hungaria.
Sed nova lex a multis vituperabatur praecipue ea de causa,
quod ii, qui nullam religionem, nullam familiam haberent, nunc
iuribus suis timerent. Etiam Unio Europaea de nova constitutione
sollicitatur, quia fundamenta aequitatis in periculo sint. Ban Ki-Moon,
secretarius generalis Nationum Unitarum, dixit praestandum esse,
ut ea lex ad foedera internationalia conveniret.
Cum Victor Orbán novam legem „elegantem ac formosam“
appellaret, socialistae regimini oppositi pro certo habent nil
esse propositum, nisi ut potestas paucorum in perpetuum
servaretur. Victorem Orbán tyrannidem petere, cum non armis
scilicet, sed constitutione niteretur.
Aquinci plura milia hominum novae legi reclamaverunt.
Franciscus Gyurcsany, prius caput regiminis, dixit Victorem
Orbán dominatum petere. Praeterea vituperabatur, quod populo non
liceret in ea re suffragia ferre.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|