Gotovina ad custodiam condemnatus
Gotovina ad custodiam
condemnatus
Ante Gotovina, pristinus
praefectus Croaticus, scelerum bello civili commissorum a iudicio
Nationum Unitarum Hagensi ad custodiam XXIV annorum condemnatus
est. Praeter Gotovinam, qui mense Decembri anno MMV comprehensus
erat, etiam Mladen Markac et Ivan Cernak, praefecti Croatici,
accusati sunt. Quorum alter custodiam condemnatus , alter (scil.
Cermak) liberatus est. Gotovina ipse nocens habetur, quia
humanitate omissa ius belli neglexerit, homines occiderit aut
abduxerit, oppida diripuerit aut deleverit, facinora inhumana et
crudelia fecerit. Tamen se ipse dixit esse innocentem.
Item Gotovina et Markac „actionis sceleratae“ condemnati
sunt; cuius actionis erat propositum, ut omnes Serbi e regione
Krajina expellerentur. Nihilo minus iudex, cum sententiam diceret,
Franjum Tudjman, praesidem Croatiae defunctum, auctorem horum
scelerum appellavit.Sed patroni reorum nuntiaverunt se huic
iudicio intercessuros, quia iudices omnia argumenta sua
neglexissent: quaecumque Gotovina fecisset, cum legibus
militaribus congruere.
Gotovina, cum regionem Krajinam Serbis expulsis recuperasset,
summus praefectus factus est. In eo bello plus DC cives Serbici
occisi sunt, plus CL milia vi sunt expulsi. Mense Iulio anno MMI
Gotovina fugae se mandavit. Ea causa diu prohibebat, ne de
Croatia Unioni Europaeae asciscenda ageretur.
Tamen etiamnunc multi sunt, qui censeant ad Krajinam „liberandam“
omnem vim adhibitam iustam ac legitimam fuisse. Recuperatio
Krajinae pro liberatione nationali habetur.
Zagrabiae, in platea „Ban Jelacic“, per magnum quadrum
televisificum multitudo sententiam iudicum percipere potuit.
Sententia dicta turba fremuit; nonnullis lacrimae obortae sunt,
in iis multi veterani eius belli. Et ecclesia catholica et prima
ministra Jadranka Kosor poposcerant, ut praefecti liberarentur.
Praeter ceteros Gotovina in Croatia heros nationalis habetur,
quod integritatem rei publicae servaverit.
Iam pridie mille fere veterani illius belli pro praefectis
reclamaverant : taciti, vestitu pristino militari induti per
mediam Zagrabiam ierunt. Deinde in aede cathedrali res divina
habebatur. Iam antea episcopi catholici gregem suum hortati erant,
ut pro praefectis precarentur.
Etiamnunc, anno XVI. post bellum finitum, centenae civium
caedes nondum sunt vindicatae.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|