Dei Napolitanum,
Dei Napolitanum,
Italiae Praesidem, diu servent!
Centesimo et quinquagesimo anno adveniente
ab Italia una natione creata, Praeses Georgius Napolitanus, summa
alacritate et studio, iuvenili animo praeditus qui est, omnes
cives hortatus est ut, discordiis varii generis amotis, in tota
Italia rerum gestarum virorumque illorum memoria revocarent, a
quibus patria communis creata est. Napoletani Praesidis iuvenile
studium omnes partes et cives corrupit, praeter Ligam
septentrionalem et nonnullos eiusdem factionis sectatores.
Italiae cives permagni faciunt et amant
Napolitanum. Quibus causis tantam existimationem et benevolentiam
et in Italia et in ceteris nationibus collegit?
Variae mea sententia sunt
causae: pro libertate pugnavit (cum Italia a fascismo et nazismo
opprimebatur); ad supremas leges creandas contulit; communista
fuit (ut in prima imagine conspicitur) sed effecit ut
haec pars democratica fieret (meliorista appellatus
est); legislatoribus praefuit maxima cum aequitate; probam vitam
agit eiusque uxor (cui Clio nomen est et in imagine cum ipso
filioque demonstratur) minime first lady videtur
esse, quin etiam popularis mulier; omnes fovet qui ubicumque pro
libertate pugnant; Italiae cives hortatur ut rerum difficultates
adeant maxima cum fide et concordia; leges servat omnesque viros
in re publica exercitatos admonet ut leges diligenter servent et
honeste vitam agant (intelligenti
pauca!).
Id omnes admonens in urbe
Augusta Taurinorum (in infima imagine) vehementer
Napolitanus commotus est , quasi eum puderet, Italiae nomine,
Berlusconii morum (minime decororum).
Dei nostrum Praesidem diu servent, cuius
exemplis et verbis nobis omnibus opus est!
Scripsit Dominicus Caveosanus
|