Annus
2 0 1 1


Caedes in capite Belorussiae facta est

Caedes in capite Belorussiae facta est

Displosionibus duabus in statione ferriviae subterraneae in urbe Minsk, capite Belorussiae, factis undecim homines necati, centum fere vulnerati sunt. Magistratus caedem a terroristis factam esse pro certo habent, praesertim cum exitus stationis Oktjabrskaja proxime sedem praesidis Lukaschenko situs sit. Lukaschenko ipse in tanto discrimine consilium convocavit iussitque omnia provideri, quae ad securitatem augendam pertinerent.

Displosiones factae sunt in summa commeatus frequentia. Praeter arceras ac siphonarios viri quoque officii secreti KGB ad locum caedis properaverunt.

Similibus insidiis in urbe Minsk anno MMVIII die libertatis factis L fere homines vulnerati sunt. Ii, qui illius sceleris insimulati erant, ad sodalitatem “Legio alba” appellatam pertinuisse dicuntur. Quae res tamen numquam patefacta est.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae