Annus
2 0 1 1


Electiones in Peruvia

Electiones in Peruvia

Comitia praesidentialia, quae die Dominica (10 Apr.) in Peruvia habebuntur in incertissimis numerantur, nam omnes candidati paribus viribus contendunt; quinque praecipui videntur: Ollanta Humala , valde sinistranus atque nationalista (monstratur photographemate supra); et domina Keiko Fujimori, dexterana (monstrata infra una cum patre sui, olim praesidente Peruviano); et Alexander Toledo, qui iam Praeses Peruvianus fuerat; et Aloysius Castaneda (sonat fere Castagneda more Italico) qui burgomagister sive maior Limanus fuit; et Petrus Paulus Kuczynski, atavis Polonis atque Germanis, egregius oeconomista.

Ex percontationibus comperitur Ollantam Humalam ab electoribus 23 cent.(23%) foveri; indeque bursa commercialis Peruviana 5 cent. (5%) minuitur; hic affirmat se leges de mercatu esse servaturum, sed pecuniae collocatores ac mercatores Humalae diffidunt.

Omnes putant Humalam primum locum die Dominica obtenturum esse, neque tamen maioritatem absolutam adipiscetur; qua de causa nova suffragatio fiet in qua intererunt duo candidati qui primum et secundum locum obtinuerint, scilicet Humala et alius, qui vero nemini certus est; praeterea electores Peruviani dicuntur volubiles et quamvis affirmaverint cui faveant, tamen possint suffragium mutare et alium fovere; insuper civium 11 cent. (11%) ex percontationibus quoque dicuntur dubii; itaque eventus electionis Peruvianae incertissimus est.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae