Regiminis consultum ultimum in Syria tollitur
Regiminis consultum ultimum in Syria
tollitur
Seditiosis urgentibus moderatores Syri constituerunt, ut lex
de re publica defendenda (scil. consultum ultimum) tolleretur.
Magistratus id iam decrevisse consiliaria praesidis Assad,
Bussaina Schaban, Solis die declaravit. Ea lex per quinquaginta
fere annos valebat.
Latakia Solis die fuit quieta. Moderatores magnum numerum
militum in eam urbem miserant, qui eos locos custodirent, a
quibus pridie insidiatores in gregem reclamantium sclopetaverant.
Diurnarii publici nuntiaverant XII homines per insidias
occisos esse. Gregem armatum e tectis in praetereuntes
sclopetavisse, ut discordia inter cives fieret. Quem gregem antea
tumultum in urbe fecisse tabernasque incendisse.
Sodalitas iuribus civilibus defendendis cives ad operistitium
generale hortata est. Iam Veneris et Saturni die plura milia
hominum in urbibus Syris pro re publica mutanda et pro libertate
civili reclamaverant. Adversarii regiminis dixerunt XL fere
homines reclamantes a vigilibus publicis occisos esse; qui
nuntius adhuc non comprobatur.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|