Fortasse non deerunt homines qui,
De Elizabetha Taylor (1932-2011)
Fortasse non deerunt homines qui, cum Elisabetham Taylor
nuperrime vitâ functam esse compererint:
<http://tinyurl.com/6avjjsb>
non tantum de eius vita privata, virorum et matrimoniorum
plena, disceptare delectabuntur (quod humanum est ac naturale),
sed etiam aliquid tritum dicent de fragili gloria humana, quae
morti omnia voranti obnoxia est. Sed istiusmodi considerationibus
vel partim abs vero non alienis, facile responderi possunt ferme
haec: "Sicut aliquid manet etiam florum, qui vel matutino
solum tempore suaviter oluerint, et ante vesperis occasum iam
languescunt, ita non omnia, quae digna memoratu egerit quisque,
semper oblivione pereunt. Nam praestantiora fiunt permulta bona,
quoniam ipsa caduca sunt. Haec igitur ipsorum condicio haud parum
emolumenti addit eis rebus, quas homines- iure aut immerito, est
alia quaestio- admodum aestimare soleant" (ferme haec de
Silvana Mangano, pulcherrimâ feminâ et actrice
cinematographicâ, quae anno 1989 nondum sexagenaria mortua erat,
scripsit Alfredus Todisco die 16 Dec. 1989 in actis diurnis q. i.
'il Resto del Carlino', p. 10). Atque eadem verba fortasse etiam
de Elisabetha dici possunt, quamquam nonnullos abhinc annos ipsa,
variis morbis adfecta, non iam tam pulchra venustaque erat ut
antea. Sed eundem in oculis fulgorem violaceum, quo miliones
hominum penitus adlecti erant, usque ad finem servavit atque
fortasse oblita non est, tot inter viros, quibuscum vitam degerat,
Richardum Burton, cui bis nupserat. Nam «Richardus me ultra
caelestem arcum exspectat», nuper fassa est, ut refert Gloria
Satta (in hodiernis actis diurnis q. i. 'Il Messaggero', p. 25).
«Postrema, vera, praeclara scaenica artifex Acrifoliensis»,
scribit Paulus Mereghetti de Elisabetha Taylor:
<http://tinyurl.com/63xxl6o>
quae «mulier formosissima, naso scito et magnitudine idonea»
erat(ut Eduardi Casey verba iterem, quae is die 12 Febr. in
epistula 'De casu praesidis Aegypti' ad Gregem Latine Loquentium
missa scripsit), cuique mulieri nihil tam carum fuit - refert
alius diurnarius in pag. 59 ipsorum diurnorum - quam vox, quae
est «amare». Quo forsitan ea partim liberetur ab erroribus, in
quos, veluti unicuique accidit homini, etiam Elisabetha illa
inciderit.
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|