Non solum de pretio petrolei.
Non solum de pretio petrolei...
Multa quidem evenient e mundi Arabici perturbationibus, non
solum de copia petrolei minuenda sed etiam ad res politicas
revisandas vel corrigendas.
Nationes enim, quae petroleum totum important, nam puteis
petroliferis carent, adductae erunt ut inquisitionibus
scientificis novas energeiae fontes inveniant, vi atomica excepta,
quoniam clades Nipona, cuius exiliales eventus nondum penitus
cognoscuntur, retardationem eo modo afferet, ut electificinae
nucleares postea nullae fortasse exstruantur, quod tamen pendet
ab securitatis compagine, ut calamitates atomicae vitentur. Inde
electificinae thermoelectricae, quae aerem ob combustionem
contaminant, atque hidroelectricae, quae magnis stagnis agros
amplissime inundant, possint, invitis oecologistis, convenientes
videri. Energeia solari et eolica adhuc magni pretii sunt nec
possunt omnibus satis electricitatis gignere. Oecologistae iam
energeiae ex fonte hidrica vel thermica adversari denuo conantur.
Res ibidem politicae in summo discrimine versantur. Mundus
enim Arabicus partim ad maiores libertatis gradus intendit partim
violentia et tromocratia utitur. Uter praevaleat ignoratur.
Neuter ut videtur democratiam petit, ne ille quidem qui
libertatem in Libya postulat. Nationum Unitarum Consilium
Securitatis decrevit et supervolandi facultatem super Libyam
prohiberi, ne cives insontes a Gaddafi aeroplanis aggrederentur,
et simul, pirobolis super sedes Gaddafi militares eiectis,
exercitum atque pugnam coerceri; praeterea peditatum sive milites
pedestres in terram Libycam perduci vetuit. Maummarius Gaddafi se
in deditionem non esse daturum dixit.
Pax igitur armis adepta et armorum metu servata non est firma,
nam extremistae vel tromocratae possint aliquas nationes Arabicas
a communitate internationali vi armata intercludere; id fieri
potest si ex Africa vel proximis terris Muammario Gaddafi armis
et militibus auxilium feratur; indeque periculum multis populis
instaret.
Reliqui in potentiorum nationum prudentia habemus spem (nam
aliter agere non possumus). Harum est pacem omnibus servare.
Scripsit Paulus Kangiser
|