| Quid Consilium Securitatis constituerit
 Quid Consilium Securitatis constituerit
 
    Consilium Securitatis civitatibus
        sociis potestatem dat facere, quodcumque iis videtur, ut
        cives Libyci ab impetu imminente serventur. Tamen copiis
        externis non licebit solum Libycum occupare. 
    Consilium Securitatis constituit, ut
        civium  servandorum causa omnes intra Libyam volatus
        vetentur.  
    Consilium Securitatis civitates
        socias hortatur, ut ipsae huic interdicto exsequendo
        subsidio sint; quod etiam pertinet ad ius supervolandi
        concedendum. 
    Consilium Securitatis constituit, ut
        omnes civitates aeronavibus, quaecumque in tabulis
        Libycis relatae sint, et avolatum et appulsum et
        supervolatum intra fines Libyae negent. 
    Consilium Securitatis poscit, ut
        statim indutiae fiant, deinde, ne qua vis neve impetus
        iam in cives fiat. 
    Consilium Securitatis civitates
        socias, praecipue civitates in ea regione sitas, hortatur,
        ut intra fines suos eas naves easque aeronaves inspiciant,
        quae aut e Libya veniunt aut cursum in Libyam tenent. 
    Consilium Securitatis a
        magistratibus Libycis poscit, ut omnia faciant, quibus
        iure gentium se obligaverint, deinde, ut omni ratione
        cives servent atque eas res tueantur, quae ad vitam eorum
        pertineant. 
    Consilium Securitatis dolet, quod
        concursus militum mercennariorum continuatur; quamobrem
        civitates socias hortatur, ut Libyam eo concursu
        intercludant.   Scripsit Volfgangus Austriacus 
     
 
 |