De duobus populis terrae motibus afflictis
De
duobus populis terrae motibus afflictis
Domina
Yuko Iwasaki, Nipona 33 annorum, quae novem annos in Chilia
vivebat, post terrae marisque motum Chiliensem mense Frebruario
2010 habitum, in patriam suam decrevit redire agnatorum
videndorum causa. Ibi nunc alterum terrae motum et tsunami passa
est.
Ipsa
dixit concives suos a Chiliensibus eo differre quod in Chilia
timore et festinatione et tumultuose inter calamitatem actum
esse, nam multi quadam desperatione afficiebantur. In
Iaponia autem incolae patienter magnam cladem pertulerint, quippe
qui in mercatu victum ordinate singuli emerent imperatisque
pro securitate publice datis strictim obtemperarent.
Fons:
El Mercurio, 15 Mar. 2011
Scripsit Paulus Kangiser
|