Bellum Civile Eburneanum
Bellum Civile Eburneanum
In Litore
Eburneo, terra Africana, mense Novembri cives per suffragia
Praesidem Allassanem Ouattaram elegerunt, qui fuerat
minister primarius. Candidatus autem evictus Laurentius
Gbagbo, qui ab anno 2000 Praesidis munere fungebatur, a
praesidiatu discedere noluit; itaque utriusque sectatores aperte
pugnant, adeo ut ab exteris testibus bellum civile coepisse iudicetur.
Ouattara vero ab Unione Africana, Unione Europaea, Ordineque
Nationum Unitarum agnoscitus est Praeses legitime
electus; tamen de facto bellum agitur, quod circa 400
mortuos necnon vulneratos effecit. Ouattara adversario suo
proposuit ut vocem Nationum Unitarum vicinarumque nationum
exaudiret ne plures Eburneani morerentur petiitque ut pacem
tamdem conciliarent.
Hoc bellum etiam
oeconomiae nocet sicut bellum Libycum, nam Litus Eburneum caffeam
et cacaum maxime prae reliquis exportandi causa producit. Allanus
Juppé rerum exterarum minister Francogallus putat mox Laurentium
Gbagbo, quem obsidione oeconomica premunt, a potestate quam
illicite tenet discessurum esse; interea incolae Eburneani
in vicinam Liberiam emigrant.
Scripsit Paulus Kangiser
|