Annus
2 0 1 1


Iudicia militaria Guantanamensia redintegrantur

Iudicia militaria Guantanamensia redintegrantur

Barack Obama, cum praeses creatus esset, pollicitus est se carcerem Guantanamensem anno vertente clausurum. Cuius promissum scilicet in irritum cecidit: nunc enim per edictum constituit, ut iudicia militaria ibi redintegrarentur. Obama, quamquam spem nondum amisit carceris claudendi, tamen conventui nationali cessit recusanti, ne captivi Guantanamenses in continentem transferrentur. Robertus Gates, minister rerum militarium, dixit fieri non posse, quin carcer Guantanamensis sustineretur, quod XXV centesimae eorum, qui dimissi essent, denuo crimina committerent.

Hoc tempore in eo carcere CLXXII captivi terroris insimulati tenentur; plus XL captivi aliis terris dediti sunt. Plurimi captivorum Iemenites sunt, quos tamen excipere patria eorum negat.

Quamobrem causa Khalidi Mahumeti, qui auctor ictus terroristici Novi Eboraci commissi habetur, Novi Eboraci non agetur multis Erico Holder, ministro iustitiae, repugnantibus; qui primo proposuerit, ut ille in iudicio civili causam diceret.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae