Bill Gates iam non est omnium ditissimus
Bill Gates iam non
est omnium ditissimus
Bill Gates (monstratus photographemate
supra), per aliquot annos pecuniosissimus ex omnibus,
quoniam dollarum 28 milia milionum donavit, nunc primum locum in
divitum indice Forbes 2011 amisit. Eius enim peculium non
amplius quam 49 milia milionum putatur et nisi largiter
donavisset, circa 88 milia milionum ei fuissent. Carolus autem
Slim, Mexicanus (monstratus photographemate infra),
milia miliones ad 60 cumulavit. Warren Buffet tertium locum
inter divitissimis obtinebit, cui milia milionum 47 sunt.
Bill Gates olim proposuit paribus suis ut
magnam pecuniae vim vel dimidiam partem operibus philantropicis
donarent; at quidam putant egenos non eleemosyna esse iuvandos
sed pecunia collocata in negotiis atque inceptis, ubi operarii ex
labore pacuniam obtineant; non oportet Sanctum Nicolaum imitari
dixit Carolus Slim.
Probe fit ut divites pecuniam egenis
distribuant. Id quoque ab auctoritatibus statalibus ad
securitatem socialem ex vectigalibus agitur. Auxilium tamen
privatum a publico eo difert, quod ex vectigalibus pars non parva
in arcis fiscalibus adhaereat; privati vero totam pecuniam
egenis dare possunt.
Bill Gates fundationem creavit ad pecuniam
distribuendam; haec vero opes administrativas impendet neque
tamen impendiosae sint tamquam eae, quae a fisci officialibus in
rebus administrativis ob scriptocratiam exhauriuntur.
Scripsit Paulus Kangiser
|