Annus
2 0 1 1


Comitia Peruviana

Comitia Peruviana

Die 10 mensis Aprilis Peruviani comitia habebunt Praesidentem et parlamentarios electuri. Ex candidatis undecim, qui Praesidentiam petunt, ad percontationes tres videntur propius esse electorum voluntates: Alexander (Alejandro) Toledo, oeconomista, qui iam fuit 5 annos Praeses ab anno 2001 ad 2006; et Aloysius (Luis) Castaneda (suona fere Castagneda more Italico), advocatus, qui fuit burgomagister sive maior urbis Limae 7 annos usque ad 2010; et domina Keiko Fujimori, parlamentaria, quae est filia Alberti Fujimori (ambo photographemate monstrantur), qui decem annos fuit Praeses Peruvianus et postea peculatu multatus est, sed eo praesidente, tromocrates Peruviani superati sunt; etiam in carcere manet condemnatus quod iura praecipua humana violaverit.

Peruvianorum atque Americanorum exspectatio in dies crescit donec in comitiis victor nuntiatur. Die 13 mensis Martii candidati qui praesidentiam petunt televifice disputabunt de suis propositis ut electores certiores fiant. Ex percontationibus comperitur 70 ex centenis civibus adhuc nesciunt cui suffragio faveant. Si candidatorum nemo obtinebit plus quam votorum partem dimidiam, intra 30 dies habebitur altera suffragatio in qua intererunt unice duo candidati, qui primum et alterum locum in priore suffragatione obtinuerint.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae