Bolivia et folia cocainica
Bolivia et folia cocainica
Renatus (René) Sanabria, dux emeritus (rude
donatus) Bolivianus, qui ad commercium stupefactivorum
illegitimum coercendum praefectus a Praeside Evo Morales creatus
erat, et nunc assessoris munere fungebatur in Centro
Informationum pro Intellegentia, in Miamia arreptus est, quod
cocainum ex Bolivia per Aricam, portum Chiliensem, in Statum
Unitos transvectionem curaverit venumque dederit; quae nunc
quidem adhuc vestigantur. Sanabria negat id fecisse et se
insontem affirmat.
Notum est in Bolivia folia ex arbore cocainica ab incolis
indigenis perantiquo more coli et diuturne masticari ut succum
guttatim sorbillent; ex quo fit ut harum plantarum agros amplos
ubique habent.
Praeses Evus Morales ancipitem politicam de hac re gerit, nam
partim concivibus suis, qui cocaino utuntur, usque ab eo tempore,
quo praesidentiam postulaverat, haud secreto favet; partim
convocatus est ab aliis nationibus ut det operam ne
stupefactivorum mercatores proposita perficiant.
Praeses atque narcotransductoribus bellum dicit indixisse
atque simul foliorum cocainicorum valorem (usumque) cupit
restaurare (foliorum, non stupefactivorum, quae ex eo depromuntur).
Ambo vero eodem tempore non facile obtineri possunt.
Scripsit Paulus Kangiser
|