Annus
2 0 1 1


De Monacho qui oculo uno caecus factus est

De Monacho qui oculo uno caecus factus est

Piissima monachorum fraternitas in vetere monasterio, ad nemus posito, aevum suum degebat; in preces, lectiones humilesque operas a suis regulis praescriptas incumbebant; apud eos excellebat Theodorus, Virgini valde devotus.

In Virgine Maria veneranda eiusque virtutibus agnoscendis multos annos impenderat; per preces haec noscere intendebat sanctorumque opera attente legebat; quanto vehementius precabatur, eo magis devotio augebat et quanto amplius legebat, eo magis cognoscendi desiderio alliciebatur.

Cum alia, tum ea Pauli apostoli dicta magnopere excogitabat: Quod oculus non vidit nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his, qui diligunt illum[1]; postquam diu multumque elucubravit, hanc conclusionem sibi proposuit: “omnia profecto de Virgine scripta non satis sunt quam ut suas virtutes videamus; utinam oculis meis olim eam videre possim!”.

Haec igitur cogitatio in capite haerebat; hoc desiderio mane surgebat, nocte dormitum ibat; etiam in laborando suspiratus edebat: “si vix semel videre possim!”; neque in precibus suis aliter postulabat quam ianua celestis ab eo crebro pulsata aperiatur.

Etenim olim nocte humilis sua cella illuminata est; monachus subito experrectus, coram se angelicam effigiem vidit dicentem: “Ego sum, Theodore, Angelus qui te custodit; Regina Caeli continuas preces audivit rogatumque tuum considerare voluit; tamen si vis Eam contemplare -quod viventibus immeritum putatur- magnum expiationis causa pretium dabis: oculo tuo dextro caecatus eris; visne id fieri?”.

“Id unum a me petitur!”, monachus secum cogitavit et statim respondit:

“Utique, libens volo”.

Angelus annuit, brachia extendit monasteriique parietes se prodigialiter e conspectu abdiderunt; dupla fit illuminatio, cella ignotis odoribus suavissime fragravit; musice mirifica audiebatur; Deipara, antecedentibus angelis, mirum in modum se praesentem ostendit, oculos ad Theodorum direxit eique amabiliter subrisit; omnium pulcherrima erat subrisio; fortunatus exsultantem animum tenebat; post punctum temporis illuminatio imminuta est, Virginis visio paulatim evanuit, Theodorus in tenebris permansit.

Adeo laetus erat ut dormire non posset; nihil unquam in memoria eiusmodi impressum reliquerat; cum vero primi solis radii per fenestram multo mane introierunt, tum demum se per oculum dextrum sensit iam non videre.

Reliqui monachi illius, qui nocte validus cubitum ivit et mane incomperta causa luscus experrectus erat, valde miserabantur; mirabantur quoque eum tristem non esse sed supra solitum laetissimum, nam Theodorus nemini quae evenerant patefecit.

Multis annis transactis, Theodorus semper beatus et memor caelestium, quae in terram ante oculos suos descenderant, animarum vitam degebat; oculo valido utebatur et, cum prae oculo caeco periculum susciperet, sibi dicebat: “operae pretium fuit; nam hoc nihil est prae illo vultu subridenti”.

Omnia, quae in terra mirantur homines, ei sicca et vacua videbantur; solis occidui colores vel lucem, quae per fenestras vitreas penetrabat, nihilo exsistimabat, nam cum Mariae vultu non erant comparanda; organi harmonia susurrus ei videbatur, postquam musicen caelestem audiverat; floresque omnes vernales minime aroma simile ac illud, quod in cellam nocte illa benedicta penetravit, efflare poterant.

Antiquum desiderium in pectore renatum est: “ut Eam -sibi dixit- denuo videre possem!”; et iterum precibus vehementibus gratiam unicam petivit.

Ut prius acciderat in cella apparuit lux supernaturalis et deinde Angelus:

“Theodore, denuo ad venio; si Eam vis iterum contemplare, maius quam prius sacrificium ages, nam altero oculo etiam caecatus eris; visne id fieri?”.

Monachus periculorum, quae ob oculum deficientem susciperat, parumper meminit; nunc omnino se caecum fore, at fortissimus fuit amor et impavide respondit:

“Utique volo, nam Mariam videre, quamvis punctum temporis, satis praemii est quam ut caecus omnino in reliquam vitam ambulem”.

Similiter quam acciderat, fugacem Virginis vultum comtemplare potuit, sed beatus, faustus, laetus.

Theodorus in obscura sua cella diu multumque nuperrima visione se delectavit et meminit sibi curandum esse quae ad caecitatem pertinerent; cum vero recentem beatitudinem cum futuro cruciatu mens sua commiscuisset, paulatim se somno dedit.

Eum campanae tinnitus per monasterium percurrens somno excitavit; statim lecto desiluit et -o miraculum!- visione utebatur; immo, uterque oculus validissimus erat; fenestram aperuit, arva viridia et caeli splendorem et flores, qui hortum ornabant, libens intuitus est.

Oculi visio antea deperdita nunc erat restituta.

Theodorus cum laetitiae lacrimis in capellam gratias acturus cucurrit; omnes circumstantes sanatum esse mirabantur; tunc monachus quae acciderant enumerate descripsit; obstupefacti monachi Theodori laetabilem cellam, quae etiam tunc Virginis transitu suaviter odorata erat, piissime adierunt.

Senex et sapiens abbas magnopere commotus monachis haec verba fecit:

“Daemonium, mendacii pater, quae promisit ea nunquam dat; Deus vero semper plura dat quam petimus atque Virgo, ut dicere solemus, ei, qui ovum Illi dedit bovem redonat; ne igitur fratres vereamur nos Deo dedisse; Ipse dixit Iugum meum suave et onus meum leve est[2]; hoc miraculo nos sumus edocti ut Mariae Sanctissimae confidamus Eamque, ut filii, magis magisque amemus.

Theodorus vero ab superno munere confirmatus patienter egit vitam terrenam, diemque speravit quo se vocatum iri ut Deum una cum Matre Eius in aeternum contemplaret.

Beatus monachus in sanctitate et aetate provecta vitam finivit; fama est eum usque ad diem extremum litteras quam minusculas facile legisse; etiam fertur monachum alium tam mirifica visione unquam gavisum esse.

Narratio excerpta ex fasciculis menstruis c.t. Heraldos del Evangelio, No33, Abr., 2006

Vernacule scripsit Bárbara Honorio

Aliquot verba dempta sunt quo facilius lectio fieret cursoria.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae