Michael Gorbatschow octogesimum diem natalem celebravit
Michael Gorbatschow octogesimum diem
natalem celebravit
Michael Gorbatschow, pristinus praeses Unionis Sovieticae, die
natali suo octogesimo moderatores Russos denuo vehementer
vituperavit: sub praeside Demetrio Medwedew et primo ministro
Vladimiro Putin iura humana libertatemque imminui, quod non
tolerandum esset. Gorbatschow, qui „ bellum frigidum“
finiverat, dixit fieri posse, ut civitates armis atomicis
carerent, novissimumque foedus armis atomicis minuendis probavit,
quod Russi cum Americanis fecerunt. Sed in civitate Russa condicionem
socialem esse difficilem, quia pretium victus ac medicamentorum
atque energiae usque augeretur.
Michaelem Gorbatschow rem publicam tempore difficili ac
concitato administravisse Medwedew dixit; cuius rei se omnes bene
meminisse. Putin, qui per litteras gratulatus est, eximium
nostrae aetatis gubernatorem eum appellavit, cuius consilia
multum ad res in orbe gerendas contulissent. Quod mirum est, cum
Putin quondam interitum Unionis Sovieticae „summam eius saeculi
cladem“ appellaverit.
In civitatibus occidentalibus Gorbatschow laudatur, quod
consilia rationesque eius („glasnost“ et „perestrojka“)
totum orbem commutaverint. Sed in Russia multis invisus est,
quod Unioni Sovieticae funus paraverit. Qua de causa Gorbatschow
natalem suum Londinii, procul a patria, celebravit.
In Russia etiam nunc inter rerum scriptores et rerum
politicarum peritos maxima est dissensio, quantum Gorbatschow re
vera valuerit. Cum alii sentiant eum “viam libertatis
patefecisse”, alii eum “proditorem atque eversorem”
appellant, cuius vitiis erroribusque Unio Sovietica interierit.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|