Agroti Creati;
Agroti Creati;
Sanari Mandati
Hitchens versus
Blair
CONTROVERSIA in
ipso conceptu erronea esse videtur. Blair quidem arguit
religionem pro humanorum melioratione operari, Hitchens e contra
rem necessarie malignam esse. Sed cum parte utrâque vix aliquis
in fine consentire potest. Sunt religiones vere benevolentes,
sunt alia malifica; sunt praterea irreligiones (ut ita dicam)
quibus intentio sincera laudabilisque est ut status mundi
melioraretur, alia quibus non est cura de genere humanno, vel
etiam damnum destructionemque infligere ei volunt. Et ipsas intra
religiones secta sunt Christiana, vel Islamica vel Judaica,
qua pro mundo servando laborant, sunt alia aliter inclinata.
Hitchens praterea parum percipere videtur qualis res sit religio,
vel quomodo operetur; qualibet philosophia zelo cum nimio
credita – nec ullâ refert utrum deos colere vult an non –
quasi religio astimari potest, eo quod eodem modo ac religiones
se gerit. Hitchens ipsius molimen ad mundum ab omni religionis
vestigio purgandum est reverâ religio ejus: testimonium veritati
se offerre profitetur, dum omnes adversarii ejus tantum pro
ignorantiâ erroribusque contendunt; sed omnium religionum eadem
est professio.
Textus quem
elegit Hitchens pro argumento suo erat idem ac hujus commentarii
titulus: Agroti creati, sanari mandati (Created sick,
commanded to be well – scilicet nos homines). Rem acu
tetigit. Attamen hoc adagium offert quasi demonstrationem nullum
Deum esse, quia si vere Deo creati essemus, hic Deus malignus
esse probatur qui nos creavit ad infortunium tam triste. Sed quid
prodest demonstratio, qua situm nostrum nec mutare nec mederi
potest? Querela Hitchens non est de re theoreticâ vel ideali,
sed quod semper observamus: tantum scrutare annales humani
generis per totam ejus historiam, nec amplius quis infitiari
potest quin agroti creati sumus. Disputatione ergo non
opus est, dum agnoscimus bonitatem in genere humani non innasci;
quod quia ita est, nobis est rogandum quomodo in bonitatem nos
reformandi simus.
His diebus
apparet nihilominus latissime creditum esse bonitatem nos-tram
reverâ innatam esse; quod manifestatur in objectione passim
auditâ contra omne conamen mentes juvenum doctrinâ moralium
imbuendi. Omne hujusmodi conamen vituperari solet sub nomine ‘indoctrinationis’,
qua indoctrinatio res penitus detestanda est. Methodum ‘indoctrinationem’
nuncupare mihi non displicet; quod respuo est notionem hanc
indoctrinationem semper esse detestandam. Et observandum est, in
systemate educationis publica in usu apud Anglos, ludos illos
qui religiosi nominantur (qui ludi elementa indoctrinationis ut
partem non parvam methodi instructionis palam declarant)
plerumque excellentiores esse quam qui se saculares esse
proclamant. Sodales Hitchensii omnifarias excusationes offerre
solent contra hanc observationem: Illegitimo discrimine utuntur
in discipulis eligendis; vel, Religiosi plerumque honestiores
sunt, quamobrem liberi eorum largiorem intellegentiam exhibent,
et cetera et cetera. Attamen notandum est illam priorem
accustionem a quibusdam administrationi novissima servientibus
prolatam esse, sed quando res indagabatur nil culpabile usquam
discooperiebatur. Non erubescunt praterea, qui ejusmodi sunt,
pietatem religionemque pro tempore simulare tantum ut liberi
eorum in his ‘ludis religiosis’ includantur; agnoscunt igitur
et usurpant hanc excellentiam ludorum (nec meâ sententiâ ob id
culpandi sunt), sed causam hujus excellentia quarere prorsus
recusant.
Antequam
inquirimus utrum aut quâtenus religio homines emendare possit (id
est agrotos creatos sanare) necesse est ut tres quastiones sint
contemplanda qua – ut opinor – pracipuam causam exhibent
cur nonnulli philosophi mentem infestam adversus religionem
nutriunt; et prima earum est religionis oppositio ad scientiam.
His diebus multo minor est quam antea – eo quod scientia in
altercatione inter ipsam et religionem utra earum meliorem
cosmicorum explicationem offert jamdiu superavit; sed vestigia
controversia etiamnunc percipiuntur in scientiis bioligicis, non
solum in medicinâ sed etiam plus his diebus in agriculturâ.
Hac oppositio residua (dumtaxat non plus quam residua sit) est
potius in astimatione habenda quam aliter: fabula de
scientistis furibundis mundum in chaos revertentibus non omnino a
veritate abhorrent, remediumque contra hujusmodi supplet religio,
eo quod scientia mundum inspicere vid-etur eodemmodo ac
pathologista cadaver inspiciens – rem perscrutandam omni
affectuum sensu demisso, ut ad ‘meram veritatem’ tandem
adveniat. Hac methodus mundi exterioris scrutandi haud dubium
est quin maximo beneficio nos dotavit – usque modo; quod
nequâquam indicat eandem semper beneficam esse vel fore vel
oportere. Constat apud ipsos scientis-tas non omne quod
scientificum vocetur ethicum vel morale existimari de-bere; num
scientista soli, sine aliquâ normâ scientia ipsi alienâ,
determinare possunt qualis sit scientia ethica? Non sic esse
videtur. Scientia honorem progressus sibi vindicavit, sed per
hanc viam progressus non sine periculo iter facimus. Quis
nostrum, in autocineto perceleriter propulso sedens, laetus
nuntium audiat sub nullâ refrenatione id subesse?
Quastio de
religione altera, de quâ intellectus hodiernus incertus est, ad
assertionem ejus ‘veritatem’ esse refert, quamquam nulla
earum reverâ sunt ‘veritas’ vel etiam vera; non quia falsa
sunt sed fabulosa. Omnes earum hanc imputationem perfervide
detestabunt, sed error non proprius religionibus est; stupens sum
factus cum in initio capituli sexti libri illius nunc infamis,
Professore Dawkins auctore, cujus titulus est Dei delusio,
hac verba legi:
Mysticus in
Terrâ est nobis situs. Ecce, minutum solum tempus inest, nec
quâ ratione videtur. Propositum inferimus, non cauti quale sit
istud. Quod tamen ad vitam nostram attinet, hoc bene notum est:
auxilio debet nostrum quisque omnibus illis humanis sociis –
prasertim cujus in ore adridente invenimus et nobis quoque
risus. – ALBERTUS EINSTEIN
Iste qui hoc
scipsit status ejus ut scientista oblivisci videtur. Scientista
forsitan observaret permultos – etiam maximam quidem partem –
hominum sibi persuasum habere ut cum proposito creati sint;
intellegere non possum quomodo quivis scientista cum hâc
persuasione constare possit, quamquam in his verbis Einstein hoc
facere videtur. Scientista, quâ scientista, credere debet vitam
nostram in hâc planetâ sine proposito, sine significatu, sine
valore aque esse ac vitam animalium, quorum major pars vorabitur
antequam, vel cito postquam, nata sint. Res laudabilis fortasse
vita nostra propositum esse suggerere, sed nequâquam
scientifica est. Cum dicit: Quod tamen ad vitam nostram
attinet, hoc bene notum est: auxilio debet nostrum quisque
omnibus illis humanis sociis…manifestum est, aque ac
religionem, eum fabulam narrare. Nihil hujusmodi usquam novimus;
totum fictum est quod declarat. Attamen nisi huic ficto credat,
qualiter instigari possit ad actus beneficos? Ut arbitror,
nusquam – eo quod scientia mundum nostrum scrutatur quasi omni
significatione proposito valoribus egentem. Quod erat intentio
primaria Thaletica cum asserabat nos, si percipere velimus
quomodo operetur cosmica vis, omne genus de religione et numine
opinionum penitus abrogare debere.) Nos tamen, quoniam humani
sumus, eum mundum scientiâ delineatum inhabitare non possumus;
omnia ista moralia a scientistis abrogata nobis quidem necessaria
sunt. Est unica methodus per quam moralia nobis suppeditentur,
qua est illa ab Einstein supra prolata, per mundum – et situm
nostrum intra – fabulose recreatum. Hoc opus est religionum, et
multo melius quam Einstein id perficiunt.
Quastio tertia
est hoc: nonne quavis religio ipsi adharentes necessarie in
superstitione implicat – quod efficit quia necessarie est ipsam
superstitiosam esse? Accusationem approbo hâc unâ condicione
additâ: siquis religioni persuadere valuerit asseverationem se
‘veritatem’ esse abnuere, dehinc non amplius superstitio jure
vocari liceret. Superstitio me judice est hoc modo definienda:
persuasio tenacissime habita, nec quovis argumento vel evidentiâ
mutanda. Verum est omnes, vel religiosi vel non, pro certo habere
religionem omni substantiâ egere nisi veritatem totam sibi
vindicet; sed, ut arbitror, multo melius operari valeret si
memoriâ potius quam fide fundamentum suum poneret. Sed vix
sperandum est aliquam religionem constare mecum paratam esse;
defensio ergo alterna proferenda est – nec laboriosum est hanc
defensionem construere.
Superstitio (in
sensu supra definito) non tantum religionibus peculiaris est
habenda. Mihi impuberi persape asseverabatur scientiam aliquando
omnia humana problemata soluturam esse; hoc quidem superstitio
erat. Est dubitandum praterea num scientista sit usquam
inveniendus qui his diebus hoc credat amplius. Superstitio extra
religionibus latissime apud nos credita est democratia thema:
omnes per totum mundum nationes recte debere (et aliquando per
necessitatem omnes facturas esse) systemati democratico se
subjicere. Similis huic est alia supersitio olim Christianis
saculi undevicesimi professa qua affirmabat omnes per totum
mundum nationes recte debere (et aliquando facturas esse) fidem
Christianam amplecti.
Hâctenus
quastiones praparatoria; nunc considerandus est textus (ut ita
dicam) sermonis Hitchensii nos agrotos creatos sanari mandatos
esse – id quod reverâ situs noster est, quodque tantum mederi
oportet aut per ipsam religionem aut per aliquid natura ejus
simile. Sed prius hanc quastionem paululum accuratiorem
reddamus. Res inter Blair Hitchensque disputata est hac: Religio
est potentia pro melioratione mundi. Blair si tantum arguit religionem
potentiam benignam in mundo fieri posse, vix aliquis hanc
denegare auderet (quamquam auderet – ut suspicor – Hitchens
ipse); debilis autem apologia ejus apparet tantum quia plura quam
vere possibilia sunt asseverare vult. Facile quis imaginare
potest totam noctem dissipatam dum ab hâc parte omnia bona
religione effecta recordata sint, ab illâ omnia mala – amba
veritatem affirmantes, neutra omnem veritatem. Quamquam vix
dubitandum est quin religio multa bona in mundo effecit, aque
tamen irreligio patravit. Quastio ergo primaria non est utrum
religio vis benigna sit, sed num vis necessaria constituatur in
genere humano reformando meliorandoque – nempe in curando vel
medendo morbum istum de quo Hitchens conqueritur. Plerique docti
hodierni aliter sentiunt; quin potius – eodem modo ac
philosophi antiqui – religionem tantum pro pauperibus operari
credunt, non ut eos virtutibus imbuat, sed illusionibus
placentibus suavibusque; sapientes qui quod rectum justumque sit
discere volunt a religione aversantur et ad philosophiam se
inclinant.
Antequam
philosophia pollicitationes pensito, breviter religionem mun-di
antiqui paganicam in conspectu tenere volo; vix hujus intererat
cujus-cumquemodi virtutis obligationem in sectatoribus imponere.
Notionem justitia nequâquam respuebat, sed hac justitia a deis
in homines magis debebatur quam ab hominibus invicem. (Alioqui
deorum erat non tam virtutem vel pietatem e cultoribus exigere
quam divitias et honores ipsis offerre.) Epici carminibus suis
non rare descriptiones includunt heroum injurias patientium qui
deos hac damna vindicare implorant. Apud culturam totam
nihilominus passim concessionem invenimus hanc vindictam rem esse
desiderandam magis quam exspectandam, ut in versibus his:
Marmoreo
Licinus tumulo jacet, at Cato nullo,
Pompejus
parvo: credimus esse deos?
Hic Licinus
libertus erat, qui tempore Augustino perdives factus est. Est
possibile per methodos plus minus reprobandos se ditavit, sed
nusquam hoc novimus. Mundus antiquus superbiâ imbutus sepulturam
tam magni-ficam incongruam esse cum origine tam humili
astimabatur: deos igitur – reverâ si justi essent – hanc
improbitatem inhibere oportebat.
Talis erat mundus
in quo Paulus apostolus per totum Levantem evangelium Christianum
pradicabat. Quandocumque ad oppidum grande advenisset (et oppida
sola grandia ejus intererant), in synagogâ, prater cultores
Judaicos, alios Gentiles obvenit religionem perquirentes sensu
morali imbutam, aliter quam religionem quâ nutriti essent.
Tantum in synagogâ, exempli gratiâ, audire solebant doctrinam
hujuscemodi:
Nonne hoc est
jejunium quod elegi: dissolvere vincula iniqua, solvere funes
jugi, dimittere eos qui confracti sunt liberos, et omne jugum
dirumpere? Nonne frangere esurienti panem tuum et egenos vagos
inducere in domum? Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam
ne despexeris. Tunc erumpet quasi aurora lumen tuum, et sanatio
tua citius orietur; et anteibit faciem tuam justitia tua, et
gloria Domini colliget te. (Isaia lviii.6-8)
Justitia hîc
delineata est qua inter homines ipsos operatur magis quam qua
tantum inter deos et homines. Hic erat defectus religionis
paganica quem supplere videtur novum evangelium, et sine
complexu rituum oblig-ationumque lege Judaicâ jussorum.
Docti pagani hoc
defectum non percipiebant, eo quod doctrina quibus subjicecti
sunt reverâ morales erant; paganus in virtutibus instrui volens
ad illos philosophos se contulit qui hanc doctrinam proferebant.
Abundantia textuum philosophorum de vitâ beatâ disserentium
adhuc extant, nos etiam nunc quidem eos scrutamur, sed tantum
quia scire volumus qualis esset cultus veterum philosophorum;
nemo his diebus illos regurgitare vult quasi doctrinam de
virtutibus contemporaneam. Hac doctrina antiqua argumentis
accuratioribus utebatur, sed quod totiter neglegebat erat id quod
his diebus curam humiliorum vocitamus. Philosophi paganici tantum
ad honestiores alloquebantur, qui tempore antiquo pars multo
minor totius civitatis constituitur; cura nostra ut omnibus
civibus aque ministretur et adjumentum prabeatur hereditas est
fidei Christiana.
Sunt alia duo
incommoda ex usu philosophia ut fundamentum de moralibus
doctrina, qua aqua observanda sunt hodiernâ et antiquâ
philosophiâ. Doctrina moralis si omnibus profutura sit, nec
tantum studiosis, in formâ fabularum proferri debet; quod
faciunt religiones, sed in philo-sophiâ nusquam – vel vana et
vacua apparet cum hoc facere temptat. Pracipue in mente habeo
illam philosophiam moralem a Professore Dawkins, in libro ejus
supra dicto, tam valde laudatam: fabulas de viris obesis de
pontibus decidentibus, vel de traminibus in lineas laterales
detrusis – fabulas inutiles etiam pro virtutibus illustrandis,
nedum pro exhortatione ad vitam moralem. Et alterum incommodum
est philosophia assumptio vires nostras moralem et rationalem
aut unam ac eandem esse aut congruentes esse debere; reverâ nec
congruentes sunt nec sic esse compellenda. Exemplum
limpidissimum est illud sapissime auditum sed nihilominus
penitus detestandum adagium ejus qui pro seipso semper operatur: Tantum
pro primario sollicitor; quod est pietati antinomia, sed
rationis probatio.
Hoc thema
explicemus per exemplum latius: In mundo hodierno non rara nuntia
accipimus de viris qui uxori liberisque ligati nihilominus in
fine totam familiam abdicant, sibi proponentes se labore
onerosissimo victum quarere, sed multo majorem partem hujus
quastus expendi debere in familiâ alendâ; quâ familiâ
abdicatâ omnem substantiam suam sibi peculiarem factum iri –
propositum impium et penitus detestandum, sed quomodo ut
irrationale reprobandum? (nisi significatio verbi ‘rationis’
ita distorquenda sit ut cum theoremate congruere cogatur).
Fundamentum verum moralium in hoc innititur, ut nos omnes
beneficium aliorum pra nostrum praferre velimus, nec usquam
apparet philosophiam hâc doctrinâ puerorum animos imbuere posse;
religionem autem certum est valituram esse.
Finis Hitchens ac
sectatoribus ejus proposita hac est: societatem instr-uere, qua
ulliusmodi religionibus usque carebit; ut hac patretur,
incessanter enumerat omnia phrenetica crudelia calamitosa
letifera religionibus – et in annis prateritis et etiam nunc
in insurrectionibus ut puta Talebanorum – haud dubitandum est
facta. Sed tantum simplicioris est opinio ut per religionis
persuasionem abolendam etiam hac damna supradicta simul abolenda
sint, quia eodem modo ac religiones ipsa irreligio talia patrare
solita est, et in annis recentioribus etiam plus. Et Russi et
Seres per majorem saculi novissimi partem acerrime conabantur
omnia vestigia religionis radicitus eruere per methodos
phreneticas crudeles calamitosas letiferas; et non longo tempore
antea eadem accusatio contra Novationem Francogallicam constitui
potest – fides in ratione irrationalis aque ac fides in Deo
esse apparet. Quacumque secta pro certo habens veritatem sibi
propriam esse, et ideo obligatione se onerat erroris exstirpandi,
non aliter potest quin in hujusmodi insaniam descendere. Quod ad
religionem traditam spectat, inter primos meipsum ponere velim
qui cleros scrutandos esse insistunt, sed hoc non perficietur per
separationem (quomodo Americani fieri jubent) inter ecclesiam et
civitatem; alia gens non est apud quam religio plerumque, et
cleri omnino, tam infrenati sunt. Clamores pro hominibus
reformandis (heu!) semper audientur – et per occasionem
fortasse etiam requirentur; sed isti clamorem attollentes
paululum caute – vel etiam cynice – progredi debent.
Oppositio religionibus irrationalis quam exemplificat noster
Hitchens aque periculosum est ac aliquid in ipsâ religione
inveniendum.
Scripsit David B. Taylor
|