Annus
2 0 1 1


Quando,

Quando, nisi nunc ipsum?

Mulierum dignitas in Italia defendenda est!

Italicae mulieres haec verba paucis diebus ante etiam in externis civitatibus magna voce clamaverunt. Nemo ignorat Berlusconium accusatum esse quod cum adulescentula scorto (cui “Ruby” nomen est) se coniunxerit, eandem, furti ream ideoque detentam, demittendam curaverit, imperio abusum. Satis constat Berlusconium villas suas in “harem” mutavisse, ubi (nonnullis scortis per telephonum loquentibus investigatis) perversiones sexuales fiebant; lupae voraces videntur esse mulieres istae inter se certantes, cupiditate motae Berlusconii gratiam sibi conciliandi atque maioris pretii dona accipiendi. Constat nonnullas scaenicas mulieres quoque, pulcherrimas sine dubio, Berlusconio auctore, rem publicam ingressas esse.

Non virtus, sed pulchritudo et Berlusconii voluntatibus cupiditatibusque obsequentia potest!

De istius “rebus gestis” ad sexum pertinentibus non solum in Italia sed ubicumque terrarum cachinnatur (etsi graviter Italiae dedecori!). Plurimas mulieres (sed etiam viros) hoc pudet, quod mulierum dignitas, rei publicae dignitas pedibus proteratur. Sciunt omnes Berlusconium, ne in iudicium adducatur et condemnetur, leges “ad personam” ferre.

Omnibus, de quibus supra diximus, causis multae mulierum consociationes statuerunt vias percorrere clamantes “Berlusconi, magistratum abdica! Dignus non es qui Italiae rector sis! Supremae leges declarant qui rem publicam regat, eum iustis moribus vivere oportere!”. Mulieres magna cum festivitate et lepore, cum inventionibus et cantibus indignationem clamaverunt. Ecclesiae Romanae principes eiusque ephemerides, cum antea Berlusconio foverint, scandalis exortis, mores dissolutos in dies ei obiciunt.

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae