Iam satis superque,
Iam satis superque, Berlusconi!
Cum ex nonnullis mensibus in Italia de nulla alia re ageretur
nisi de vita sexuali Silvii Berlusconi, plura centena milia
mulierum die dominico vias frequentabant, ut primo ministro
reclamarent. “Ora basta!”, id est: “iam satis superque”
clamitantes poscebant, ut plus dignitatis mulieribus tribueretur.
In nonnullis urbibus Italiae meridianae mulieres flores in
manibus tenebant, quod signum esset reverentiae ac dignitatis
mulierum. In urbe Roma una fere millio hominum in Plateam Populi
convenerat. Chartae pictae conspiciebantur: in aliis imago
Berlusconii proboscide suilla mutata est, in aliis primo ministro
podices nudi ostendebantur.
Quod Berlusconi in domo sua convivia luxuriosa apparaverit,
quibus meretrices impuberes interfuerunt, multae mulieres
Italicae indignatae sunt: his factis eum omnem modum modestiamque
excessisse. Plurimae artifices, scriptrices, mulieres in re
publica versantes per interrete populum hortatae sunt, ut per
totam Italiam ei rei reclamaret. Praeterea plus C milia mulierum
declarationem subscripserunt, in qua imaginem mulierum publice
pervulgatam vehementer vituperaverunt. Illi reclamationi etiam
permulti viri interfuerunt.
Mulieres praeterea querebantur, quod detrimentum sibi
afferretur in opere quaerendo, deinde, quod parum invenirentur,
qui liberos earum curare possent.
In Italia secunda quaeque mulier sine opere est.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|