Annus
2 0 1 1


Asylum petentibus pellicula de homosexualitate spectanda est

Asylum petentibus pellicula de homosexualitate spectanda est

Iis, qui in Norvegia asylum petituri sunt, posthac pellicula spectanda erit, in qua de homosexualitate docebuntur. Taenia visifica XIII linguis edita advenis docebit homosexualitatem apud Norvegos rem esse humanam minimeque insolitam. Mulier quaedam, cui advenae commissi sunt, „Eos“, inquit, „qui volunt in Norvegia vivere et civitatis participes fieri, haec ferre oportet.“ In ea pellicula coniuges homosexuales una cum liberis conspiciuntur, deinde advena homosexualis, qui propter homosexualitatem in patria sua vexatus erat.

Greges quidam Christiani hoc propositum vituperant. Ioannes Harsem, qui pro sodalitate „Cekem Skandinavia“ locutus est, dixit civitatem cogi, ut hanc rationem cogitandi perferret. Eo modo neglegi multas adhuc de homosexualitate controversias exstare.

In Dania quoque nuperrime factum est, ut partes populares proponerent, ut advenis, si sempiterno in Dania manere vellent, pellicula spectanda esset, in qua mammae nudae monstrarentur. Quod pro exemplo liberi animi, qui esset in Dania, haberi posse.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae