Annus
2 0 1 1


Rumsfeld  carcerem Guantanamensem laudat

Rumsfeld  carcerem Guantanamensem laudat

Donaldus Rumsfeld, pristinus minister rei militaris Americanus, custodiam famosam Guantanamensem praedicavit: Guantanamum unum ex optimis carceribus esse, qui in orbe exstarent. Sed nescioqua de causa  administratores Americanos populo persuadere non potuisse neminem ibi tortum aut laesum esse. Milites, qui in eo carcere officium suum praestitissent, iniuste esse reprehensos; immo eos summa laude dignos esse.

Simul Rumsfeld consilium Obamae  vituperavit carceris Guantanamensis claudendi. Obamam, antequam praeses creatus esset, iudicia militaria specialia et custodiam “bellatorum illegitimorum” vehementer vituperasse; quae tamen duobus annis post adhuc exstare, non quidem ea de causa, quod quisquam haec cuperet, sed quod nihil aliud esset melius.

Obama, cum anno MMIX praesidiatum iniret, pollicitus est se carcerem Guantanamensem intra unum annum clausurum, sed captivi in aliis terris collocari non potuerunt. Etiamnunc Guantanami CLXXIII viri custodia tenentur, qui terrorismi insimulantur.  Ex quibus tres tantum iudicio facto condemnati sunt.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae