dux Tsetsenorum caedem Moscoviae factam confessus est
Dux Tsetsenorum caedem Moscoviae factam confessus est
Doku Umarow, caput rebellatorum Tsetsenianorum, confessus est
se caedem iussisse, quae mense Ianuario in aeroportu Moscoviensi
facta est. Umarow, qui se "phylarchum Caucasiae"
appellat, per taeniam visificam plures eius generis caedes
minatus est: annum MMXI sanguine lacrimisque abundaturum. Caede
Moscoviae facta se gratiam rettulisse pro "sceleribus, quae
Russi in Caucaso commisissent".
Umarow iam antea nuntio in eadem pagina interretiali
promulgato dixerat bellatores fanaticos Caucasia septemtrionali
ortos "fratrem quendam ad res speciales gerendas"
Moscoviam misisse mentione aeroportus Domodedowo scilicet non
facta.
Caede in aeroportu internationali "Domodedowo" a.d.IX.Kal.
Feb. facta XXXVI homines perierunt, plus centum vulnerati sunt.
Investigatores iam mense Ianuario exeunte declaraverunt fieri
posse, ut insidiae ab adulescente XX annorum factae sint. Quem
quam plurimos peergrinos occidere voluisse. Non casu factum esse,
quod in ea aula, in quam peregrini advenientes convenirent,
pyrobolo se ipse laniavisset.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|