Annus
2 0 1 1


Tirolia Meridiana annum Italiae unitae CL.

Tirolia Meridiana annum Italiae unitae CL. silentio praeteribit

Tirolia Meridiana, provincia sui iuris, annum Italiae conditae centesimum quinquagesimum silentio transiget. Aloisius Durnwalder, praeses provinciae "nemini licebit", inquit, "a nobis petere, ut sollemnitatibus intersimus". Quae compluribus huius anni diebus agentur ad unitatem Italiae celebrandam; ex quibus diebus dies a.d. XVI. Kal. Apr. eminebit, quo die anno MDCCCLXI regnum Italicum declaratum est.

Durnwalder dixit neminem sperare debere Tirolenses hunc annum celebraturos Tirolia adhuc divisa. Se quidem invitatum esse; tamen non esse causam, cur Tirolenses Meridiani sollemnitatibus interessent. Sed suum cuique ius esse, ut privatus huius rei particeps esset. Si qui magistratus id celebrare vellet, id faceret, dummodo ne pro provincia ageret.

Durnwalder interrogatus, num omnes hanc sententiam probavissent, "de hac re in suffragium itum non est", inquit, "sed nemo huic sententiae repugnavit".

Scripsit Volfgang Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae