Annus
2 0 1 1


Vae Aegyptiis, vae nobis!

Vae Aegyptiis, vae nobis!

Aegyptus posita est in eo loco ad quem Europa et Asia et Africa vergunt; antiquitus camellorum commeatus per eam ibant et nunc naves per fretum Suesium navigant atque mare Mediterraneum et Indicum coniungunt petroleumque portant atque commercium mundanum fovent.  Reliquis igitur nationibus pax in Aegypto favet, perturbationes vel eversio magnopere nocent;  quae ibi his diebus  accidunt nemo intueri sine anxietate potest.

Aegypti apud Arabes auctoritas,  in Israelianos prudentia,  cum Statibus Unitis quadam concordia,  in regione orientali fuerat fulcimen ad rerum publicarum moderationem; at nunc haec omnia mutantur. Neque Hosnius Mubarak neque Status Uniti opportune intellexerunt populum Aegyptium in egestate aegre versari atque tyrannidem post annos 30 iam pati non posse. Donec vero in Unione Sovietica et Sinis reformationes agebantur, Aegyptus praeteritis temporibus adhaerebat, quamquam mundializationis gravitas ubique conspicua patet.

Hosnius Mubarak suis temporibus usus non est ut paulatim a duro impositoque regimine ad legitimam rempublicam democraticam transiret,  ubi libertas esset opinandi et  disceptandi atque muslimi christianique  in pace sua sacra facerent;  sed contra, concives adversantes nullos ferebat.

Status Uniti huic regimini favit eo consilio, ut factiones violentae, quas Hosnio Mubarak nequiores putaret, rempublicam non adipiscerentur. At nunc patet id grave peccatum fuisse:  neque Arabes omnes sunt politice immaturi neque muslimi omnes sunt semper violenti.

Hi populi, quorum voces aliquae nationes Arabes et Status Uniti saepe neglexerunt, nunc audendo et agendo ad contentionem  reliquos provocant, quippe quae iam Tunisia cecidit. Inde periculum instat augendae rebellionis, quae commercio, quieti, orbique terrarum nocere posset.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae