Qui sint Christiani?
Qui sint
Christiani?
Christiani Iesu Christi doctrinam colunt sed aliquanto clarius
explanare conantes aliqua sunt praenotanda:
1.- Homo voluntate Dei in hoc mundo versatur, quolibet
modo creatus sive ex limo terrae sive ex stellarum pulvere sive
per diuturnam evolutionem in statum hodiernum perductus;
2.- Homini ab initio Deus donavit amicitiam suam, quae gratia
a christianis vocatur, atque aliquas partim corporis partim
animae virtutes, quae illi essent auxilio quo facilius vitam
degeret, dumtaxat legem divinam servaret.
2.-1.- In virtutibus fuerunt innata cognitio rerum, quae
necessariae ad vitam essent, et valetudo integra
ne dolorem patiretur, et appetitus in bonum
ordinatus, et corpus incorruptibile ne morte quidem laedetur.
2.-2.- Haec omnia statum innocentiae theologi vocant sive
statum paradisiacum.
2.-3.- Homo quidem vir et mulier creatus est, qui ad sermonem
Scripturarum allegoricum, Adamus et Heva vocantur, ex
quibus progenies oriretur ut statu paradisiaco quoque fruerentur.
3.- Superbia inducti primi parentes legem violaverunt, adeo ut
ex divina iustitia eos poena sequi oportuit, quae fuit
amissio omnium bonorum, quae dono acceperant: apud Deum gratia
atque cognitio innata et valetudo integra et appetitus ordinatus
et corpus incorruptibile.
3.-1.- Tamen Deus promisit redemptorem qui haec bona
recuperaret.
3.-2.- Saeculis plurimis transanctis, redemptor ex
Maria virgine natus est et Iesus vocatus.
4.- Iesus condidit societatem sive ecclesiam cuius finis est
bona deperdita recuperare et imprimis Ipse gratiam redemit
pretio, nam omnis redemptio fit pretio, scilicet cruentum
sacrificium crucis.
4.- 1.- Sacrificium crucis quottidie incruentum renovatur in
liturgia eucharistica, quae est communio cum Dei gratia.
4.-2.- Reliqua dona praeter gratiam sunt ab ecclesia, Iesu
duce, paulatim recuperanda vel scientiarum meditatione vel
medicina vel recta appetituum moderatione, denique tempore
postremo immortalitas cum resurrectionis promissio adimpleatur.
4.-2.- Redeptio est igitur diuturnissimum christifidelium iter,
Papa praeunte, in statum primigenium recuperandum,
episcopis clericisque adiuvantibus.
Ergo Christianus est qui redemptionem anima et corpore
consulto fovet, et cum via erravisset (sive
peccavisset¹ ut christiani dicere solent), venia ei est a
Deo petenda per sacerdotem ut denuo in intinere
ingrediatur.
Vide quoque I) De religione et dogmatibus¹ sub rubrica
OPINIONES, et II) De dogmatibus et mysteriis² sub rubrica
RELIGIO¹.
Scripsit Paulus Kangiser
|