Annus
2 0 1 1


Abdicabitne Praeses Mubarak?

Abdicabitne Praeses Mubarak?

Tanta vis tantusque tumultus a civibus Aegyptiis factus est, ut, ad observatorum opiniones,  Praesidi Hosnio Mubarak abdicatio sit unus honestus exitus; cottidianasque pugnas inter biocolytas et incolas milites reprimere non possunt,  ne quietis quidem iussu undeviginti horarum,  quod iussum porro plerique infringunt.

Praesidi Mubarak in animo non est potestatem suam abdicare, nam si ita esset, iam abdicavisset; qua de causa abdicaturus non sit? Difficile quaesitu est,  sed una possibilis causa ad coniecturam nobis adhibetur: accusatio forsitan instat apud Tribunal Poenale Internationale, quod ex Foedere Romano a plurimis nationibus anno 1998 ortum est.

Qui 30 annos reipublicae potitus est, non est dubium quin is accusari possit quia civium iura praecipua violaverit.  Id Tribunal, ut scitur, creatum est ut ii, qui politicos abusus in cives sint commissuri, ob poenae timorem dissuadantur. Tamen etiam fieri potest ut, qui iam commiserint, ob ipsum iudicii ac poenae timorem,  nullo pacto potestatem publicam audeant deserere; haec potest esse Praesidi Mubarak obstinationis causa,  eoque magis quod ei Status Uniti  continenter faverit,  quam nationem muslimi saepe parum amicis verbis iudicant.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae