Annus
2 0 1 1


LVDVS SCACCORVM

DE CERTAMINE SCACCORUM IN BATAVIA NUPER HABITO

Proxima nocte confectum est certamen scaccorum, quod fit quotannis per duas septimanas in oppido Batauensi Wijk aan Zee. uictor euenit Hikaru Nakamura, Americanus uiginti trium annorum. ille uir, cum iam pridem ob eximium eius ingenium ferocissimumque modum ludendi a fautoribus laudetur, nuper tantum inter lusores luculentissimos habitus est. uiriliter pugnauit et Viswanathan Anand, Indus quadraginta unius annorum, cui titulus Lusoris Optimi Maximi contingit, et Magnus Carlsen, Noruegiensis uiginti annorum, qui profecto illum titulum serius ocius erepturus est.

En quidam ludi splendidi, qui spectatores magnopere delectauerunt:

1. Magnus Carlsen vs Nikaru Nakamura 1-0

http://www.chessgames.com/perl/chessgame?gid=1604495

Nakamura se dedit, quia post 37… REX-d7 sequitur: 38. REGINA-e7#.

2. Magnus Carlsen vs Wang Hao 1-0

http://www.chessgames.com/perl/chessgame?gid=1604594

Wang Hao se dedit, quia post 29…gxf6 sequuntur: 30. exf6 TVRRISxf6 31. REGINA-h8+ REX-f7 32. TVRRIS –h7+ REX-g6 33. REGINA-g8+ REX-f5 34. TVRRIS-h5+ REX-e4 35. REGINA-g4+ REX-d3 36. REGINA-d1+ REX-e4 37. REGINA-b1#.

3. Ian Nepomniachtchi vs Nikaru Nakamura 0-1

http://www.chessgames.com/perl/chessgame?gid=1604569

Nepomniachtchi se dedit, quia neutrum scaccorum suorum reliquorum mouere licebat sine iactura.

Scripsit Henricus Bagthorpe



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae