Annus
2 0 1 1


Medicus Ghanensis praefectus oppidi Pirani est

Medicus Ghanensis praefectus oppidi Pirani est

Ex tribus mensibus vir Africanus Pirano, oppido in Slovenia sito, praeest. Petrus Bossman, medicus LV annorum, mense Octobri praefectus oppidi creatus erat. Quamquam sunt, qui eum “Obamam Slovenicum” appellent, hoc agnomen minime sibi  aptum putat, quippe cum maiores sui non in servitutem redacti sint; se anno MCMLXXVII ex Ghana in Iugoslaviam venisse, ut medicinae studeret. Cum primo nonnullis acceptus non fuisset, mox comitate ac benignitate sua effecit, ut homines sibi confiderent. Bello anno MCMCXI gesto sua sponte militavit, quod civibus animo coniunctus fuisset. Tamen anno demum MCMXCIV civitate donatus est. Anno MCMXCVIII , cum honorem capesseret, primo aedilis factus est. „qui sibi soli consulit,“ inquit, „ communitati usui esse non potest.“

Interim Bossman a multis civibus magni aestimatur. Unus ex iis „non refert eum esse Africanum,“, inquit , „ ut qui ex multis annis nobis bene notus sit.“ Tabellarius quidam dixit se eum praefectum creavisse, quod bonus vir esset. Se hominem novum in curia voluisse ; eum medicum suum domesticum esse; se sperare eum bonum quoque praefectum se praestiturum. Quod de se tam frequenter nuntiatum sit, Pirano usui fore Bossman sperat, cum civitati peregrini maximi sint momenti.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae