Annus
2 0 1 1


De dogmatibus et mysteriis

De dogmatibus et mysteriis

In revelatione insunt mysteria, quae hominis mens penitus intellegere nequit; qua de causa sunt qui a religione discedant vel Deum cum intellegibilis non esset, omnino negent.

Magna mentium conturbatio oritur ex verbis, quibus res divinas intendimus explanare; lingua enim, qua homines utimur, ad hominum modum accomodatur, non ad Dei naturam, itaque semper humana lingua longe abest ab indole divina; quod tamen non obstat quominus aliquot mysteria, quamvis intellectu difficillima, ex Sanctis Scripturis, ex fide bonaque voluntate meditemur,

Quattuor igitur sunt nobis consideranda de religione a Deo revelata.

1.- Deus, quamvis unicus, non est solus sed in quadam familiae specie trium personarum conglobatur, quae Trinitas vocatur. Hae personae, verbis humanis, nominantur Pater et Filius et Spiritus Sanctus, ita ut a Patre Filius procedat atque ab his ambobus velut si ex uno toto Spiritus Sanctus oriatur, adeoque his tribus personis una natura est, ut Deus unus nobis ipse se a prima revelatione ostenderit.

2.- Dei Filius incarnatus est ut nasceretur ex Maria virgine cui nomen Iesus.

3.- Mysterium Eucharisticum habetur per quod Iesus se ipse tradit in fidelium corpora sub panis et vini specie.

4.- Denique resurrectionis promissio in aevum aeternum.

Nunc vero parumper ingrediamur in mentem Sempronii, veteris Romani, cui saeculo primo vel secundo post Chr. natum quidam christianus suam religionem intendit praedicare et responsa dare ad quaestiones ab eo propositas:

SEMPRONIUS: Quis est tibi deus?

CHRISTIANUS: Iesus Christus.

SEMP: Unde venit iste Iesus Christus?

CHRIS: de caelo descendit atque in Palaestina et Hierosolymis 33 anos vitam degit; etiam doctrinam suam praedicavit.

(Sempronius, qui credebat Herculem in hominibus aliquot annos vitam degisse, Martemque Romulo et Remo patrem fuisse, his christiani verbis minime conturbatus est); protinus rogavit:

SEMP: Cur deus tuus post annos 33 e terra discessit?

CHRIS: quia crucifixus est a Romanis, Iudaeorum principibus accusatoribus.

SEMP: Crucifixum esse dicis? qui potest deus hanc poenam pati quae nequissimis ac sceleratissimis servis praedonibusque imponitur?

CHRIS: Ita fuit; at non solum in cruce mortuus est sed etiam post tres dies resurrexit e mortuis.

SEMP: Id fieri non potest; nemo de mortuis resurrexit.

CHRIS: Non solum resurrexit sed etiam in caelum ascendit; olim iterum de caelo veniet iudicatum vivos et mortuos ut regnum Caelorum pacificum condat et beatum; quod regnun erit iustis hominibus sempiternum praemium.

SEMP: Desine ineptiarum, et vade, scurra, qui falsa atque impossibilia praedicas; tu ipse in malam crucem abeas!

Post saecula viginti multa sunt adhuc explananda vel denuo praedicanda.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae