Annus
2 0 1 1


Etiam in Saudiarabia Iordaniaque reclamatur

Etiam in Saudiarabia Iordaniaque reclamatur

Jiddae, in urbe Saudi-Arabica, hodie L fere homines , cum rebus oeconomicis reclamarent, a vigilibus publicis in custodiam dati sunt. Quas reclamationes brevissimo tempore sublatas esse nonnulli arbitrinuntiaverunt.

In regno Saudiarabico palam reclamare non licet. Quod illi telephonis mobilibus ad reclamationes hortati sunt, aperta regiminis provocatio habetur.

Ad exemplum seditionis Tunisianae in pluribus civitatibus Arabicis tumultus fiunt. Etiam in Iordania reclamatur: plura milia hominum ibi vias frequentabant poscentes, ut  mutatio rei publicae fiat et ministri dimittantur. Sectatores et islamistarum regimini oppositorum et partium sinistrarum in urbem Amman convenerunt, ut pretiis auctis, potestati pecuniae imminutae, inopiae quaestus reclamarent.

Similia ex urbibus Irbid, Ashlun, Mafrak, Akaba nuntiantur, ubi homines regem Abdullah hortati sunt, ut ministros suos dimitteret.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae